Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)

Oklevélszövegek - 133

133 64. 1441. július 4. Buda. Piotr Polak z Wilfina [z Lichwina] elismeri, hogy tartozik négyszáz magyar arany forinttal Mikołaj Lasockinak, és ígéretet tesz az összeg visz ­szafizetésére. Amennyiben a pénzt a megjelölt határidőig nem fizetné vissza, feljogo­sítja Lasockit különböző szankciók alkalmazására vele szemben. Nos Petrus Polak de Wilfin recognoscimus tenore presentium, quibus expedit, universis, quod nos tenemur generoso domino Michaeli Lassothsky quadringen­tos florenos Hungaricales auri puri et iusti ponderis, quos sibi fideiussimus pro serenissimo principe domino Wladislao rege, domino nostro gratiosissimo et quos promittimus sibi solvere ad festum Assumptionis Beatae Mariae Virginis proxime venturum et apud Georgium Sworcz in Cracovia sub fide et honore reponere. In casu vero, quo sibi eosdem ad diem praefatum non solveremus, extunc in crastino totidem sibi succumbemus in vadio, alias tele zacladu gemu przepadnyemi. Quod si iterum hoc non curaremus persolvere, extunc idem do­minus Michael potest aquirere dictas pecunias apud Iudeos seu Cristianos super damna nostra. Si vero hoc iterum non curaremus et solvere differremus, extunc debet nos monere, quam monitionem si non curabimus, extunc potest nobis increpare, vituperare verbis, quibus poterit, exquisitis, litteras super nos affigendo in port[is], vel ubicumque voluerit, increpatorias, cui nos promittimus, nec de­bemus contradicere, sed silere omnino tamdiu, quousque pecuniae praefate sibi per nos totaliter, ut praefertur, cum vadio et damnis plene sibi fuerint persolute. Promittimus insuper, quod ipsum non debemus evadere aliquo iure, sed nec lit­teris regalibus, nec etiam expeditione belli, vel aliqua necessitate domini regis, vel propria nostra. Datum Budae, feria secunda in crastino, Visitationis Beatae Mariae anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. Nr. 1256. MH: 11499–500. MNL OL DF: 288 966. Közli: ZDM, Vol. VIII. 2328. sz. 143–144. o. Hártyán, melynek mérete kb. 49x28 cm. Pecsétje leszakadt. (N. Á.)

Next

/
Thumbnails
Contents