Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)

Oklevélszövegek - 114

114 pronuntiavimus et declaravimus, manifeste titulum et omnia dominia ac iuris­­dictionem coronae eiusdem regni Hungariae sibi et suae ditioni, necnon gu­bernationi submittendo, promittentes consensu et nominibus, quorum supra, eundem dominum Wladislaum regem in festo Beatorum Philippi et Jacobi apostolorum, hoc est prima die Maii proxime affuturo corona eiusdem regni Hungariae in loco ad hoc ab olim deputato solemniter coronare, sub simili eti­am promissione praemissis adiacentes, quod mox solemnitate huiusmodi coro­nationis peracta, ipse dominus rex literas suas sub suo sigillo regni Hungariae super eo, ut sicut ipse cum copiis huius regni sui Poloniae nos et totum regnum Hungariae praetactum contra quoslibet inimicos tueri et defensare promisit, sic et huic regno suo Poloniae cum copiis regni Hungariae contra inimicos suos, dum opus fuerit et ingruerit necessitas, pari vicissitudine tenebitur defendere et tueri, praefatis dominis praelatis et baronibus istius regni Poloniae dari faciet et emanari. In quorum omnium testimonium praesentes concessimus litteras nostras sigillis nostris, quibus utimur, impendentibus communitas. Datum et actum Cracoviae, nona die mensis Martii, anno Domini millesimo quadringen­tesimo quadragesimo. Ad propriam commissionem dominorum ambasiatorum Johannes de Zredna custos Zagrabiensis, regni Hungariae prothonotarius Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5572. MH: 11351–56. MNL OL DF: 289 004. Közli: Dogiel, I. 53–54. o. XIV. sz. , Katona, 37–40. o. Pergamenen, melynek mérete 57x30 cm. Plicaturán eredetileg öt darab pecsétet rögzítettek, ma egy vörös viaszú főpapi és három zöld viaszú főúri pecsét függ beíratlan pergamenszalagokon, természetes színű pecsétfészkekben. (N. Á.) 14 15 16 1718 19 (Tóth Péter) 14 15 16 17 18 19

Next

/
Thumbnails
Contents