Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae III. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1439–1489. Közreadja: Novák Ádám, Tóth Orsolya és Tóth Péter (Debrecen, 2019)

Oklevélszövegek - 106

106 captivi cuiuscumque partis, qui usque ad diem datarum praesentium pactati sunt pro quacunque pecuniae quantitate et illam non solverunt vel forte in futurum pactari continget, ad solutionem eius tempore treugarum durante artari seu coherceri minime possint. Et si aliqui captivorum Polonorum vel Bohemorum non depactatorum super certis fideiussoribus, de quibus domini eosdem captivos habentes contentarentur, possent sibi relaxationis inducias optinere, consentia­tur eis quamdiu treugae durant; quod si forsan in Bohemia aliquis ex subditis adiutoribus vel adhaerentibus alicuius ex praefatis partibus aliqua temeritate permotus in huiusmodi treugis nollet includi, sed insolentiis et aliis insultibus ad modum guerrae hac treuga durante voluerit evagare, extunc alia pars illum in­vadere possit et per hoc treuga generaliter nullatenus infringatur nec etiam illius, qui in hac treuga noluerit includi, captivi gaudeant induciis solutione peccuniae depactatae. Mercatores autem et ceteri omnes subditi praefatorum dominorum regum possint ad invicem treuga huiusmodi durante mercari et negotiari, sicut tempore pacis poterant et solebant. Nos autem Conradus Dei gratia episcopus Wratislaviensis nec non Conradus Kettener et Conradus Albus duces Slesiae etc., Gaspar Sligk miles aulae re­giae supremus cancellarius dominus Novicastri et capitaneus terrarum Egrae et Cubiti, Benedictus praepositus Albensis et electus Iauriensis necnon Stephanus de Hohemberg, oratores et procuratores praefati domini regis Romanorum etc., ad haec potestatem sufficientem habentes, volentes monitis praedicti reverendi legati immo verius sanctissimi domini nostri papae et apostolicae sedis parere et in nullo penitus contraire seu illa contemnere, praefatam treugam sic ut praemit­titur indictam ac etiam dictam diaetam, ut praedicitur celebrandam per praefa­tum dominum nostrum regem vel oratores et procuratores suos, acceptavimus et amplexi sumus et tenore praesentium acceptamus et amplectimur, promittentes sub verbo regio domini nostri regis et sub puritate suae regiae fidei pro eo et universis subditis suis et regnorum ac dominiorum suorum cuiuscumque gradus seu conditionis existant et adhaerentibus et coadiutoribus suis, ut huiusmodi treugam praefatam domino regi Poloniae et domino Kazimiro fratri suo et regno ducatibus et terris et subditis adhaerentibus et coadiutoribus suis seu cuiuslibet eorum inviolabiliter observabit et per suos observari faciet, ac diaetam supra dictam in locis ipsis per se aut per solemnes oratores et procuratores suos ad haec potestatem habentes teneri faciet, omniaque explebit, quae in praefata treuga et conditionibus eius superius continentur. Reservamus tamen nobis viginti dierum spatium post datarum praesentium ad notificandum capitaneis et ceteris amicis et benivolis domini nostri regis, ut pecuniam promissam a captivis pactatis usque ad expirationem praefatae treugae non exigant nec exposcant. In quorum testimonium nos supradictus Iohannes episcopus Segnensis apostolicae sedis legatus sigillum nostrum pontificale appendi fecimus ac

Next

/
Thumbnails
Contents