Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)

Oklevélszövegek

100 52. 1423. április 9. Lőcse. Zsigmond magyar király oklevele, amely szerint a március 21-i ófalui találkozójuk alkalmával Ulászló lengyel király esküt tett, hogy ellentétben ellenségei vádaskodásaival, nem támogatta a csehországi wiklef ista eretnekeket. Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungariae, Boemiae, Dalmatiae, Croatiae, etc. rex universis et singulis principibus, ecc­lesiasticis et saecularibus comitibus, baronibus, nobilibus, militibus, clientibus, ceterisque christicolis universis significamus, quod convenientibus nobis in terra Scepusiensi diocesis Strigoniensis prope Antiquam Villam vigesima prima die mensis Martii circa metas Hungariae et Poloniae cum serenissimo principe do­mino Wladislao rege Poloniae, fratre nostro carissimo ad placitanda et tractanda pacis commoda regnis et subditis nostris utriusque pro futura, quae Domino pra­estante in praesentiarum felices exitus receperunt, praefatus dominus Wladislaus rex Poloniae, frater noster carissimus, qui fuerat apud nonnullos Christi fideles ab aemulis suis pro subsidiis et receptationibus ac fautoria perfidorum heretico­rum Wykleffistarum de Boemia delatus iniuste ad consultationem praelatorum, principum et baronum nostrorum, utrorumque in nostri et eorundem praelato­rum, principum, baronum et procerum praesentia se iustificavit verbo regio et fideli, quod huiusmodi subsidia praefatis hereticis nunquam fecit, nec de sua processerunt voluntate et consensu. Quam quidem iustificationem volumus uni­versis Christi fidelibus esse notam et eam praesentibus aperte ubique nuntiamus hortantes omnes et singulos, ad quos praesentes pervenerint, quatenus ipsam pro sufficienti et legitime facta velint et debeant recipere et praefatum dominum Wladislaum regem Poloniae, fratrem nostrum carissimum non obstante qui­buscunque aemulorum suorum detractionibus principem vere catolicum et fidei christianae perfectissimum, indubitatum orthodoxum et catholicum zelatorem reputare, quem et nos reputamus et talem nostris testimoniis fidelibus affirma­mus praesentium sub nostri regalis sigilli appensione testimonio litterarum. Datum Lewczoviae, anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo tertio, VIIII. die Aprilis, regnorum nostrorum anno Hungariae, etc. trigesimo septimo, Romanorum tredecimo, Boemiae vero tertio. Ad mandatum domini regis Dei gratia episcopo Pataviensis cancellario referente Franciscus praepositus Strigoniensis Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5548. MH: 11309–310. MNL OL DF: 288 988. Regeszta: ZsO X. 366.

Next

/
Thumbnails
Contents