Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)

Oklevélszövegek

95 secum habuerit, venire poterit, factaque sua regni sui terrarum Lithwanie et aliarum sibi subiectarum, libere et iuxta suae voluntatis beneplacitum, per se vel interpositas personas, cum praedicto domino rege Sigismundo nobiscum et cum aliis coadiutoribus nostris et nobis adhaerentibus, tam diu quam diu opus fuerit et necesse, ordinare disponere et tractare ac ad propria, in die vel in nocte quacumque hora voluerit, simul cum comitiva sua vel seorsum, absque omni impedimento, redire et reverti usque trans metas regni Ungariae per sex miliaria aut ultra, salvis omnibus ipsius et eius comitive rebus pariter et personis, nolen­tes, ut per hoc securitatis nostrae huiusmodi conductus laederetur cassaretur vel cessaret, si quod absit per homines comitive ipsius domini regis Poloniae etc. aliqua incendia lites contentiones seditiones controversiae rumores et discordiae inflictiones vulnerum homicidia et qualescumque offensiones personarum ver­bi facti vel operis commitantur et sequantur. Si quid autem contra praedictum dominum Wladislaum regem Poloniae vel homines comitive suae predictae, verbo facto vel opere, per quae laedi possent vel offendi aut eis quovismodo derogari, insurgere voluerit, tunc eidem domino Wladislao regi Poloniae etc. et omnibus hominibus ipsius comitive adversum quemlibet hominem mundi, nullum prorsus excludendo, auxilio consilio favore et omni facultate posse et potentia nostris, volumus et debemus et ex nunc nos obligamus, circa protec­tionem tuitionem et deffensionem fideliter et constanter assistendo adhaerere. Et si quidpiam contra praemissa vel aliquid praemissorum per nos seu alium aut alios, directe vel indirecte, explicite vel implicite, publice vel occulte, verbo facto vel opere, scripto signo nutu vel quocunque indicio, duxerimus attemp­tandum vel ea neglexerimus aut noluerimus quovismodo adimplere, per quod aut per quae huiusmodi nostri salvi conductus securitas in aliquo laederetur, id ipsum vergat in dedecus nostrorum fidei conscientiae animae famae pariter et honoris, infamesque et inglorii periuri fidefragi degeneres ignobiles volumus reputandum, a nobilitate et omnium fide dignorum conversatione comunione et participatione semoveri et secludi, ignominiae et pudori cum omnibus nostris posteris subiacere, tamquam promissorum fidei conscientiae iuramenti et hono­ris corruptores et nephandi transgressores, subicientes nos et successores nostros monitioni hortationi increpationi execrationi imprecationi improperiis molest­ationi turbationibus et bonorum nostrorum vastationibus praedicti Sigismundi regis etc. ac praelatorum baronum nobilium et subiectorum, omnibus penitus excusationibus et exceptionibus amputatis et exclusis, quae nobis famae honori iuramento et conscienciae nostris et aliis praemissis aliqualiter et in aliquo pos­sent suffragari. Harum quibus sigilla nostra appensa sunt testimonio litterarum. Datum in Antiqua Villa, anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo tertio, proxima feria sexta ante Dominicam Judica.

Next

/
Thumbnails
Contents