Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)
Oklevélszövegek
72 Romanorum et Hungariae rex promittimus, quod praesentes litteras sigillo maiestatis nostrae faciemus sigillare, quamcito sculptum fuerit et potimur, hoc etiam adiungentes, quod litteris illis, in quibus post mortem alterius nostrorum treugae quinque annorum sunt descriptae, infra quos videri debet de iustitia et iure partium pro terris Russyae et Moldwae secundum seriem litterarum per praelatos et barones utriusque regni, Hungariae videlicet et Poloniae primo in Iglow, alio nomine in Novavilla et secundo in Antiquavilla confectorum, praeiudicare volumus aut in aliquo derogare per praesentes harum, quibus sigillum nostrum, quo utimur, una cum sigillis praedictorum venerabilis archiepiscopi Strygoniensis et magnificorum comitum Cyliae ac palatini Hungariae est appensum, testimonio litterarum. Datum in Liblio alias in Lubowla, feria quinta proxima post Dominicam Laetare, anno Domini M-o CCCC-o duodecimo. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5561. MH: 11234–37. MNL OL DF: 288 994. Közli: Dogiel I. 49. o. X. sz. ; Regeszta: ZsO III. 1860. sz. Hártyán, amelynek mérete kb. 52 x 28 cm. Plicaturájára (kb. 7 cm) eredetileg négy pecsétet függesztettek, ma egy vörös viaszú főpapi és egy zöld viaszú világi főúr pecsétje található meg. A pecsétek leírását ld. az adatbázisban. (N. Á.) (Tóth Péter)