Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)

Oklevélszövegek

64 libere et iuxta suae voluntatis beneplacitum per se vel per interpositas personas cum praedicto domino rege Sigismundo nobiscum et cum aliis coadiutoribus nostris et nobis adhaerentibus, tamdiu quamdiu opus fuerit et necesse, ordinare disponere et tractare ac ad propria in die vel in nocte quacunque hora voluerit simul cum comitiva sua vel seorsum absque omni impedimento redire et reverti, usque transmetas regni Hungarie per sex miliaria aut ultra, salvis omnibus ipsius et eius comitive rebus pariter et personis, nolentes, ut per hoc securitatis nostrae huiusmodi conductus laederetur cassaretur vel cessaret, si quod absit per homi­nes comitive ipsius domini regis Poloniae etc. aliqua incendia lites contentiones seditiones controversiae rumores et discordiae inflictiones vulnerum homicid­ia et qualescunque offensiones personarum verbi facti vel operis commitantur et sequantur. Si quis autem contra praedictum dominum Wladislaum regem Poloniae etc. vel homines ipsius praedicte comitive verbo facto vel opere per que laedi possunt vel offendi aut eis quovismodo derogari insurgere voluerit, tunc eidem domino Wladislao regi Poloniae etc. et omnibus hominibus ipsius co­mitive adversum quemlibet hominem mundi, nullum prorsus excludendo, con­silio auxilio favore et omni facultate nostra volumus et debemus et ex nunc nos obligamus circa protectionem tuitionem et defensionem fideliter et constanter assistendo adhaerere. Et si quidpiam contra praemissa vel aliquid praemisso­rum per nos vel per alium seu alios directe vel indirecte explicite vel implicite publice vel occulte verbo facto vel opere scripto signo nutu vel quocumque in­dicio duxerimus acceptandum vel ea neglexerimus aut noluerimus quovismodo adimplere, per quod aut per que huiusmodi nostri salvi conductus securitas in aliquo laederetur, id ipsum vergat in dedecus nostrorum fidei conscientiae an­imae famae pariter et honoris, infamesque inglorii periuri fidefragi degeneres ignobiles volumus reputari a nobilitate et omnium fidedignorum conversatione communione et participatione semoveri et secludi, ignominie et pudori cum omnibus nostris posteris subiacere tamquam promissorum fidei conscientiae iuramenti et honoris corruptores et nephandi transgressores, subicientes nos et successores nostros monitionibus hortationibus increpationibus execrationibus inprecationibus improperiis molestationibus turbationibus et bonorum nost­rorum vastationibus praeclari principis domini Allexandri alias Wytoud ducis Lythwaniae praedicti ac praelatorum baronum nobilium et omnium subditorum regni Poloniae et terrarum Lythwaniae et aliarum dicto regno Poloniae coniunc­tarum et ipsorum posterorum, omnibus penitus excusationibus et exceptionibus amputatis et exclusis, quae nobis famae honori iuramento et conscientiae nostris aliqualiter possent in aliquo suffragari. Datum in Lyblo feria quarta proxima post Dominicam Oculi anno Domini millesimo quadringentesimo duodecimo.

Next

/
Thumbnails
Contents