Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)
Oklevélszövegek
58 quod ipse dominus noster Wladislaus rex Poloniae, etc. cruciferos de Prussia per gwerras et contentiones gwerrarum notabiles et publicas non invadet nec perturbabit; sed iuxta tenores litterarum quarumcunque, inter ipsum dominum Wladislaum regem Poloniae, eiusque fratrem dominum ducem Witho l wdum ex una, et ipsos cruciferos parte ex altera, quomodolibet confectarum, facta sua cum ipsis disponet. Si autem ipse dominus Wladislaus rex Poloniae, dominus noster gratiosus, eos quod Deus auferat, per gwerras manifestas, ut praemittitur, molestaret, contra inscriptiones proprias, super unione perpetuae pacis, inter ipsum et eosdem cruciferos confectas, ex tunc dominus Sigismundus rex Hungarie ad servandas pacis treugas, quas a die datae praesentium ad praedictum festum Assumptionis Beatae Mariae Virginis proxime affuturum, statuimus et fecimus, non debet esse astrictus, seu ligatus, si autem ipsi cruciferi ex adverso inscripciones ipsi domino Wladislao regi Poloniae factas violarent, et eas servare, contempnerent, tunc ipse dominus Sigismundus rex Hungariae debet recedere ab ipsis cruciferis, et nulla penitus ipsis auxilia, subsidia et consilia, praestare tenebitur, adversus dominum nostrum regem Poloniae, et fratrem ipsius dominum Alexandrum, alias Withowdum, et ipsorum coadiutores, in littera unionis contentos et conscriptos, publica vel occulta. Promittimus insuper bona fide, sine dolo et fraude, quod praesentes litteras dominus Wladislaus, rex Poloniae predictus, dominus noster gratiosissimus, in omnibus eorum articulis, clausulis et conditionibus tenebit et servabit, et litteris suae maiestatis sigillo confirmabit, quas in Castro Czorstensi, 13 ipso die Epiphaniae Domini praedictis praelatis et baronibus, cum quibus has inscriptiones fecimus, tradendas et dandas reponemus, eo etiam non omisso quod mercatores de regno Hungariae ad regnum Poloniae iuxta tractatum et dispositionem in Iglavia, alio nomine Novavilla habitam, cum eorum mercibus liberam transeundi et reddeundi, ac facta eorum disponendi, habebunt facultatem. Harum, quibus sigilla nostra sunt appensa, testimonio litterarum. Datum in Schramovicze feria quinta ipso die Sanctae Elisabet. Anno Domini millesimo quadringentesimo undecimo. Jelzete: AGADW, Dok. Perg. 5545. MH: 11145–46. MNL OL DF: 288 987. Közli: Fejér, CDH X/5. 120–124. sz. XLVIII. sz. ; Regeszta: ZsO III. 1235. sz. Átírja II. Ulászló lengyel király 1411. november 27-én Krakkóban (ld. 36. számot). (N. Á.) 13 Bizonytalan olvasat.