Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)
Oklevélszövegek
52 32. 1411. május 17. (in civitate nostra Imoiow.) Mircea havasalföldi fejedelem bárói tanácsára szövetséget köt Ulászló lengyel királlyal Zsigmond ellen; kölcsönösen kötelezik magukat, hogy egymás segítségére sietnek, ha Zsigmond megtámadja valamelyiküket, Mircea pedig lengyel-magyar háború esetén Magyarország határvidékeit tűzzel és minden kártétellel pusztítani fogja. In nomine Domini Amen. Nos Mirche voivoda Transalpinus etc. tenore praesentium significamus, tam praesentibus quam futuris, quibus expedit universis, quod cupientes inire foedera inviolabilis amicitiae cum serenissimo principe domino Wladislao rege Poloniae etc. de baronum nostrorum unanimi consilio pro eo talem fecimus ordinationem, alias atque pridem temporibus perpetuis ab utraque parte firmissime tenendam et irrefragabiliter observandam, quod memoratum dominum Wladislaum regem toto nostro posse atque potentia, dum et quotienscunque nostrum auxilium postulaverit, ad homines sibi subditos, ab insultu et hostili incursu regis Hungariae ac ipsius homagialium, et quorumlibet hominum sibi subiectorum, contra alios vero praedicti domini Wladislai aemulos aut iniuriatores quorumlibet ipsius, iuxta arbitrii nostri beneplacitum iuvare promittimus et spondemus, quemadmodum amico facere expedit atque decet, imo multo magis iam quia consanguinitatis amor hoc facere compellit amicos. Idemque dominus Wladislaus rex ad nostram postulationem, signanter contra regem Hungariae et ipsius subditos, pro toto ipsius posse, atque potentia nos debet, imo tenebitur adiuvare. In casu autem si idem Hungariae rex hostiliter insurget, aut sui contra saepefatum dominum Wladislaum regem etc. extunc nos hostiliter spondemus, imo promittimus nostra cum gente fines regis Hungariae fortiter constringere incendio et omni malo. Dum autem praedictus rex Hungariae etc. nos aut nostram terram hostiliter attemptaverit subintrare. Extunc praefatus dominus Wladislaus rex etc. haec omnia supradicta nobis toto posse atque potentia debeat et teneatur adiuvare, contra alios vero nostros aemulos iuxta ipsius liberi arbitrii beneplacitum, nobis auxiliabitur tamquam amicus et frater fratri semper facere consuevit. Quemadmodum etiam priores nostras literas obligatorias gratas et ratas habentes, tamquam ipsas de verbo ad verbum ratificamus et confirmamus vigore praesentium mediante, addicientes autem, et adiungentes, quod si quis ex nostris motionem aliquam facere, et se nobis obviare praesumpserit aut attemptaverit aliquid contra eundem sominum Wladislaum regem, talem volumus una cum iam dicto somino Wladislao rege tempore nobiscum exposcendo, coercere, ac omnino funditus destruere, usque ad ultimum quadrantem, quemadmodum consanguinitas, fraternitas et inviolabilis amor et amicitia iam nos constringit, et semper facere compellit. Datum in civi-