Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae II. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1388–1427. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2018)
Oklevélszövegek
49 regnicolis, prout hoc ipsum praedicti domini consiliarii et ambasiatores praefati domini Wladislai regis Poloniae dicunt asserunt et affirmant, quod etiam praedictus dominus Sigismundus rex Hungariae et ipsimet domini consiliarii praedicti ac omnes regnicolae et subditi ipsius domini Sigismundi regis Hungariae erga praedictum dominum Wladislaum regem Poloniae ac suos regnicolas et subditos seu cum ipso domino Wladislao rege Poloniae et suis regnicolis et subditis pacem et concordiam indissolubilem atque firmam usque ad festum nativitatis domini nostri Jeshu Christi proxime venturum tenebunt et inviolabiliter observabunt. Insuper domini et consiliarii praedicti modo praemisso promiserunt omnia et singula in conventione in loco praedicto cum praedictis dominis de regno Poloniae celebrata pro utraque parte ipsorum ordinata et facta et in litteris ipsorum tunc descripta iuxta tenorem earundem litterarum tenere et inviolabiliter observare, quodque iuxta tenorem litterarum praedictarum conventionem cum praelatis et baronibus regni praedicti Poloniae domini praelati et barones de regno praedicto Hungariae in die et loco in praedictis litteris descriptis debent celebrare, ad quam conventionem praelati et barones regnorum praedictorum venire debent cum plena et omnimoda potestate regum regnorum praedictorum, ubi duodecim ex dominis praelatis et baronibus de Hungaria ex una, et totidem duodecim ex dominis praelatis et baronibus de Polonia ex altera partibus, ad decidendum sopiendum et finaliter concludendum omnium displicentiarum causarum et iniuriarum inter eosdem reges et regna currentes materias debent per ambas partes dari nominari et eligi, qui sub fide et onere iuramenti per ipsos tactis venerabilibus reliquiis aut Sanctis Evangeliis faciendi et praestandi omnes causas et facta dissensionum regum regnorum praedictorum primo per modum concordiae amicabilis videre et temptare debent, ut ea recto tramite arbitrii planificarent et unirent. In casu vero quo ipsi per concordiam complanare non possent, extunc iudicialiter rigore iustitiae ipsas discutient planabunt et decident; in rebus quoque dubiis, quas proprio ingenio discutere non possent, causas ad decisionem superarbitri, si ipsum tunc necessario unanimiter decreverint eligendum, debent remittere per ipsum finaliter decidendum. Si autem superarbiter ab utraque parte electus onus huiusmodi super se suscipere recusaret aut morte vel alio legittimo impedimento preventus etiam post acceptationem oneris praefati non posset aut nollet ulterius procedere in praemissis, tunc praelati et barones praedicti iurati ex utraque parte si necesse fuerit eligendi alium plenam habebunt facultatem. Ceterum promiserunt et spoponderunt domini supradicti sub fide et honore ipsorum, quod ea, quaecunque viginti quatuor praedicti praelati et barones iurati ex utraque parte electi in factis eisdem concluserint deciserint et determinaverint, rata grataque manere debent et inviolabiliter observari et quod praedicti viginti quatuor praelati et barones, ex utraque parte regum regnorum praedictorum eligendi et iurati, penas pro observatione pronunciationis senten-