Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)
Oklevélszövegek
30 20. 1379. november 2. Krakkó. Erzsébet, Magyarország és Lengyelország királynéja, a Mathias, dobrzany-i kancellár és mostohafiai, Ioannes és Tomislaus, Swieszkowice örököseinek tulajdonát képező Milcovicze, Mistrzovicze és Necznycze falvakat a lengyel jog hatálya alól kiveszi és áthelyezi a Sredense-nek nevezett német jog (ius Teutonicum) alá. In nomine Domini amen. Quod magnifica regum auctoritas fieri decrevit, ratum atque firmum debet perpetuo permanere. Proinde nos Elizabeth Dei gracia regina senior Ungarie et Polonie, notum facimus, quibus expedit, universis, quia advertentes, quod ius ?eutonicum regnicolis nostris multum utilitatis confert, ob merita igitur honorabilis viri, domini Mathie cancellarij Dobrinensis et canonici Cracoviensis, ac filiastrorum ipsius, videlicet Iohannis et ?omislai fratrum germanorum, heredum de Swescoviz, et fidelia servicia, villas ipsorum, videlicet Milcovicze , Mistrzovicze et Necznycze, sitas in terra Sandomiriensi, de iure Polonico in ius ?eutonicum Stredense exnunc transferimus perpetuo duraturum: removentes ibidem omnia iura Polonicalia, modos, consuetudines, angarias Polonicales. Absolvimus, eximimus et perpetuo liberamus heredes superius nominatos, scultetos et villanos omnes inhabitantes 5 in dictis villis, ita, quod dicti heredes non alias nisi coram nobis et nostro iudicio, dum tamen per nostram literam fuerint citati, de se querulantibus respondebunt iure ipsorum militali, homines autem ipsorum coram suis dominis et heredibus respondebunt; scolteti vero dictarum villarum 6 gaudentes iure ?eutonico et exempcione omnium castellanorum, palatinorum, iudicum et ministerialium suorum, quocumque nomine censeantur, non alias, nisi coram dominis suis respondebunt. Incole vero et homines quicumque coram sculteto, qui pro tempore fuerit dictarum villarum, de se querulantibus iure ipsorum ?eutonico predicto Novi fori, quod Stredense dicitur, predicto respondebunt et omni iure uti ?eutonico, secundum quod uti et frui tempore domini Kazimiri pie memorie regis Polonie, fratris nostri consueverunt. In causis autem criminalibus, puta furti, homicidij, incendij, membrorum mutilacionibus et alijs quibusvis universis condempnandi, sentenciandi, puniendi scoltetis iam dictarum villarum plenam et omnimodam damus in omnibus clausulis, prout ipsum ius ?eutonicum postulat et requirit, potestatem. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum Cracovie in crastino Omnium Sanctorum, 5 Az internetes közlésben: inbabitantes, ami leginkább gépelési hibának tűnik, de a b és h hasonló írásképe miatt az olvasási hibát sem lehet kizárni. (Tóth Orsolya) 6 Az internetes közlésben: viilarum (Tóth Orsolya)