Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)
Oklevélszövegek
11 8. 1355. április 30. Zadoch. Vásári Miklós esztergomi érsek, Gönyüi Tamás királyi ajtónállómester, Marócsuk királynéi lovászmester és más főurak oklevele, amellyel kötelezik magukat azon egyezség betartására, amely Károly Róbert magyar és Kázmér lengyel király között született a lengyel trón utódlására nézve. In Christi nomine amen. Quum est moris, consuetudinis atque consonum rationi, ut quidque regia maiestas de consilio et beneplacito praelatorum et baronum, procerum ac nobilium regni sui decreverit faciendum sive statuendum et matura deliberatione praehabita agit, ordinat et disponit in hiis praesertim, quae ad utilitatem, honorem et comodum suum, suique regni venire possunt, non inmerito sic ordinata acta et disposita ab omnibus regni incolis debent approbari et inviolabiliter observari. Hinc est, quod nos Nicolaus Dei et apostolicae sedis gratia archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus de ?uruch, ?omas Petri magister ianitorum regalium et castellanus de Chokokow, Morothwe magister agazonum reginalium et comes de Beregh, Nicolaus praepositus Scepcziensis, Ladislaus praepositus Chazmensis, comes capellae reginae, Gregorius custos Waradiensis decretorum doctor, Johannes Olyueri magister dapiferorum reginalium ac Johannes Allexandri comes Czwngradiensis et castellanus de Gymus et de Zendrew de consensu, mandato, beneplacito et voluntate serenissimorum principum domini Lodovici praedicta gratia regis et dominae Elizabeth reginae Hungariae genitricis eiusdem, dominorum nostrorum vobis, excellentissimo principi domino Kazimiro saepedicta gratia Polonorum regi personaliter recipienti promittimus bona fide, absque omni dolo sive fraude, quod ad hoc, ut composito, ordinato et disposito, quae dudum inter vos et potentissimum principem quondam dominum regem Karolum, sororium vestrum dominum atque nostrum super subiectione homagii ac regimine regni vestri Poloniae in persona serenissimorum principum dominorum Lodovici, Andreae et Stephani natorum ipsius in casum, ubi vos absque haerede masculini sexus decedere contingeret, inita fuit et firmata. Et nunc praefatis dominis Andrea et Stephano sublatis de hac vita, inter vos et praelibatum dominum nostrum regem ac inclitum principem dominum Johannem ducem totius Sclavoniae, Croatiae et Dalmatiae, supradicti domini Stephani ducis filium, nepotes vestros, quo ad eorum haeredum atque ipsorum sexus, de quo supra personas innotata perpetuis temporibus inviolabiliter et inconcusse, quo ad omnes suos articulos ac clausulas tam quo ad ea, quae per vos sunt assumpta, quam quo ad ea, quae per praedictos dominos nostros regem et reginam vobis, regnique vestri regnicolis assumpta existunt, vice versa perseverent, toto nostro posse et conamine erga praedictos dominos nostros efficacitate insistemus, ipsisque quo ad omnia