Novák Ádám (szerk.): Fontes Memoriae Hungariae I. Varsóban őrzött magyar vonatkozású oklevelek, 1350–1386. Közreadja: Novák Ádám és Tóth Péter (Debrecen, 2017)
Oklevélszövegek
3 2. 1353. május 27. Buda. I. Lajos király oklevele, amellyel a Mazowszéhoz tartozó płocki dukátusért cserébe átenged két mezővárost azok összes tartozékával Károly római és cseh királynak, Kázmér lengyel király és Bolko świdnicei herceg beleegyezésével. Nos Ludowicus Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Comaniae, Bolgariaeque rex notum facimus universis, quia serenissimus ac invictissimus princeps et dominus, dominus Karolus Romanorum semper augustus et Boemiae rex occasione sincerae dilectionis et favorosi affectus, quo personam nostram, necnon magnifici principis domini Kazimiri regis Poloniae illustris, fratris nostri dilecti pia benignitate prosequitur nobis ambobus, heredibus et successoribus nostris, Hungariae et Poloniae regibus, ducatum Ploczensem cum appendiis, dominio et pertinentiis suis, necnon omnia iura, quae sibi in praedicto Ploczensi ducatu et aliis principatibus Mazoviae competunt, rite donavit, sicut in literis factis desuper lucidius continetur, nos tanto favori volentes vicem respondere et benignis ac firmis exhibitionibus ipsius relative dilectionis studio respondere, sibi, heredibus et successoribus suis, regibus Boemiae et eiusdem regni coronae oppida Byczeyn et Creutzeburg cum vasallis, districtibus, metis, dominiis et circumferentibus suis deliberatione praevia et sano, fidelium nostrorum accedente consilio, auctoritate procuratoria, quam in hoc et omnibus infrascriptis et eorum quolibet nomine et vice dicti regis Poloniae, nostri fratris plene potimur, reddimus et restituimus universos et singulos vasallos, cives, homines et inhabitatores oppidorum et pertinentiarum huiusmodi nostro et dicti regis Poloniae nomine ab omni fidelitatis et subiectionis homagio, iuramentis et promissionibus nobis utrobique praescitis virtute praesentium absolventes ipsum regem Romanorum et Boemiae, necnon illustrem principem dominum Bolkonem, ducem Swidniczensem, consanguinem nostrum, fideiussores et compromissores ipsorum ab omnibus debitis, in quibus praefato regi Poloniae per litteras seu alio quovis modo obligari noscuntur, nomine et vice, quibus supra liberos et quietos dimittimus ac penitus absolutos, nominatim et expresse cives Swidnicenses seu alios quoscumque homines ducatus eiusdem ab omnibus promissionibus, quas occasione talium debitorum pro parte ducis praefati regi praedicto Poloniae fecerunt voce vel scripto, praesentibus absolventes. Insuper promittimus nos efficaciter obligantes praedicto fratri nostro, Romanorum et Boemiae regi omnino facere et actualiter procurare, quod praefatus frater noster Poloniae rex infra spatium quatuor mensium a data praesentium computandorum huiusmodi ordinationem, compositionem, donationem, cessionem et omnia alia et singula per nos ordinata et facta, donata sive concessa cum dicto fratre nostro Romanorum et Boemiae rege nostro proprio et eiusdem fratris nostri