A Fővárosi Nyilvános Könyvtár Budapesti Gyűjteményének bibliográfiai munkálatai V. Aquincum irodalma

Előszó

6 auctores huiusmodi fila quaerendo, nam multi quoque novissimi ad idem revertuntur propositum, persuasi terram hanc naturali situ et opportunitate, tam ad villicandum, quam ad colonos deducendos, imo magis pro militibus aptissimam nunquam esse derelictam. Iamdudum ipso Aquinco vigente factae sunt secundo flumine aliquot excubiae, post in ripa Danubii citeriore, usque ad migrationem gentium vigentia. Ab eo inde tempore idem hic producitur usus ac consuetudo : culturam illam antiquorum, etsi tot bellorum iniquitatibus laceratam, refovere. Sat constat saepius explanatas esse scriptoribus Hungaris participantibus iniquitates, quibus civitas haec premebatur, fataque eius extrema. Memorandos habemus tamen chronistas primaevos, ante omnes Belae III. regis nostri (1173—1196) notarium Anonymum dictum, qui in parietibus coloniae haud pridem exstinctae, vestigia urbis Attiláé habere conatus est. Postea Simon de Kéza (annis 1282—1283) haec rudera enarrabat, licet nomen Aquinci mendose Sicambriam allatus est. Ex quo nomine nonnulli, ipse quoque celeber Bonfinius(1427—1503) deceptus est, errorem tamen fictitiis suis lapidibus augebat. Antiquitates Aquincenses interdum arte erutas ad rationem criticam tunc demum Stephanus Schönwisner (1776) explanavit, patefacta vero via archaeologiae, ceterisque studiis humanitatis latius provectis, multi eruditorum magistro praestabant. Imprimis alumni disciplinae Mommsen i a nae, amplificatis artibus antiquitatum simulcum rerum Aquincensium cognitionem augebant. Processu temporum complures aderant eruditi de investigatione, alii de populari ruderum intelligantia accomodanda optime meriti, uti sunt Florianus Römer, Josephus Hampel, Robertus Fröhlich, Carolus Torma, Ferdinandus Láng et praecipue diligentia studiisque excellems Valentinus Kuzsinszky, quorum memoria vetustate non abibit. Praesens quoque aetas reapse moderatores habet condignos, nova ratione litteris reconditis disputantes, uti Andreám Alföldi Ludovicum Nagy, sociosque operum eorum, qui praesertim in serie publicationum, quae »Dissertationes Pannonicae« nominatur, statum quaestionis de Aquinco multis operibus proferebant. Est itaque in incremento fere quotidiano corpus haud exiguum factum partim librorum, partim quae in plagulis, actis novis, item publicis emittebantur opuscu­lorum, nunc plerumque occulte iacentium. Deerat tamen qualescunque sint hi libri, tam compositio disciplinae ad modum rationis ordinata, quam censura ipsa omnium librorum colligens, quae sint hucusque, ubivis impressa. Animis proposuimus inde integrum et archaeologiae et historiae summarium definitum componere ; bibliographiam scilicet, quae nunc primum complectitur libros libellosque omnes, in quibus res Aquincenses tractantur. Quam ob rem peculiarem dabamus curam in membro de inscriptionibus, ubi collectae sunt omnes, quotquot reperiuntur inscriptiones ; quas ad numeros computationemque Corporis Inscriptionum Latinarum retulimus iden- tificandas, dein ordinatim disposuimus omnes ad indicem talimodo, ut materies quaevis, tam ex re, quam ex titulo in columnis specialibus facile reperiri possit. Enixe dedimus operam, imo curam et diligentiam bibliographiae huius componendae hoc consilio, ut accepta apud eruditos in studiis humanitatis ad bonam redeat frugem. Dabamus Budapestini, mense Iulio MCMXXXIX. Bela Otho Kel én y i et Béla Szász, ex bibliotheca civitatis.

Next

/
Thumbnails
Contents