SCHEMATISMUS 1949.

10 BREVIS HISTÓRIA ET DESCRIPTIO ACTIVITATIS PROVINCIÁÉ O. F. N. S. MARIAE HUNGÁRIÁÉ Provincia O. F. M. S. Mariae Hungáriáé ceterarum intra patriae nostrae territórium provinciarum existentium antiquissima, quae prima ab origine vigere numquam desiit, etsi tempestates quam saevissimas subiisset volventibus saeculis. Ex quo enim tempore, Abrahamum Hungarum primum Pannoniorum Fratribus Minoribus nomen dedisse innotuit 1, brevi ordo S Francisci Assi­siensis etiam in hoc regno propagari coepit. Nos quidem certus latét terminus, quo Fratres Minores post prima tentamina (1219) Hungáriám intraverint 2, at provinciám iam 0. F. M. Hungáriáé omnino independentem argumentis ex história sumptis apparuisse profitemur anno Domini 1233., ideoque provinciám saltern jam anno 1232, qua provinciám Hungáriáé exstitisse 3. Primus Minis­ter Provincialis hujus provinciáé juxta traditionem historicam erat B. Joannes „fráter carnalis" Philippi regis Francorum, qui vitae sanctimonia et trium mortuorum resuscitatione fűit eximius et apud Francam Villám obiit 4. Quod autem ordo noster in Hungaria tam firmas potuerat im­mittere radices, Belae IV. regi Hungáriáé (1235—1270) est adscri­benium, qui hunc ordinem non tantum favore prosequebatur, verum etiam adjuvamine fratrum nostrorum est usus in resusci­tando hocce regno a Tartaris crudeliter depopulato, imo et ipse sua cum familia nomen dedit III ordini S. P. N. Francisci. Porro etiam confessarium suum e Minoribus sibi elegit Fratrem Paulum nomine atque tamquam suos legatos misit nostrates ad Summos Pontifices et ad aulas principum Europae 5. Quibus beneficiis impetratis la­boribusque assecutis provincia tantopere aucta et roborata est, ut

Next

/
Thumbnails
Contents