SCHEMATISMUS 1949.
12 medio altero saeculi XIII., anno scilicet Domini 1282., jam saltern 40 conventus habuerit in octo custodiis dispersos ac inter provincias Italiae et inter alias Europae provincias famosissimas commemorata sit. Certissimum autem est a. D. 1316. almam nostram Provinciám 43 conventus in 8 custodias divisam habuisse 6. Sub regibus autem Hungáriáé Andegaviensibus (Anjou) dictis haec nostra provincia summum progressus fastigium attigit, qui reges ordini plurimum favissent. Regnantibus Carolo Roberto (f 1342) et ejus filio, Ludovico Magno fratres nostri legati ad Pontifices Romanos missi, archimissionarii in peninsula Balcanica constituti ac nonnulli eorum etiam ad dignitatem episcopalem sunt elevati (uti Vitus de Vasvár Nitriae (1334), Antonius episcopus de Csanád, Ladislaus Laczkffy archiepiscopus Colocensis, Peregrinus de Saxonia in Diakovár, Vilhelmus (1377) episcopus Jaurinensis 7). Anno 1379. etiam capitulum generale Ordinis Fratrum Minorum Strigonii celebrabatur. Sub Sigismundo vero rege Fr. Stephanus Dózsa de Marczal a . 1398. administrator in spiritualibus et temporalibus extiterat archiabbatiae S. Montis Pannoniae 0. S. Benedicti, posteaqua a. 1403—1423. qua episcopus de Csanád fungebatur. Tali honore ornatus etiam interfuit concilio Constantiensi (1414—1418), ubi tamquam consiliarius regis Sigismundi multuoi contulit ad tollendum schisma s. d. occidentale 8. Ceterum laxismus in universali Ecclesia saeculis XIV. et XV. percrebrescens vires collegit et in hac provincia non contemnendas. Nihilominus Fr. Fabianus de Igal Minister Provincialis a. 1444. in capitulo Agriensi, Fr. Lucas de Segiisd vero a. 1508. in capitulo Albae Regiae celebratis strictissime et radicitus reformarunt provinciám hanc jamjam ad conventualismum proclivem. Quae reformatio severa ita pervaserat totam provinciám, ut in capitulo generalissimo Romae a. 1517. sub Leone X. asservato, sine haesitatione ut quasi naturali jure P. Antonius Nagy Minister Provincialis hujus Provinciáé (1508—1523) qua provinciáé conventualis reformatae amplecteretur observantiam regulärem et discederet a regimine conventualium 9. Saeculum XVI. est tristissima epocha hujus provinciáé olim florentissimae, quae a Posonio usque ad Cibinium (Nagyszeben)