SCHEMATISMUS 1948.

XVII. Residentia Máriag-yűd ad B. M. V. Elisabeth Visitantem, in Dioecesi Quinque-ecclesiensi, Comitatu Baranya, Oppido Máriagyűd sita. Tel.: 1. In loco gratioso, anno 1148. aedificatur exigua Capella. Rex Geysa Ecclesiam con­strui fecit, quae monachis Benedictinis com­missa usque ad annum 1543. floruit. Occu­pata a Turcis successu temporis Graecis rion unitis tradita est, tandem Helveticae confes­sionis asseclae obtinebant earn usque ad an­num 1689. Eodem anno frequentes et miri non solum a catholicis sed etiam ab acatho­licis cernebantur ex ipsis antiquis ruderibus splendores et apparitiones. Quibus permotus Commandans Sziget­váriensis Gabriel Véchi Ecclesiam ruinatam calvinistis via facti eri­puit et Patribus Franciscanis contulit. Anno 1729. Sacellum anti­quum amplificatur. Tunc etiam aedificatio habitaculorum pro reli­giosis inchoatur. Anno 1742. primus lapis positus est pro Ecclesia nunc exsistenti. Praecipuus benefactor fuit Carolus de Battyán Campi Marschallus et Croatiae Banus. Anno 1810. curae Residentiae Paroecia concreditur. Ab anno 1934. pro Ecclesia novis instrumen­tis comparatis, in regione circumjecta tenellis arboribus insertis aedificiisque adjacentibus apte dispositis totus locus gratiosus suc­cessive innovatus est. Mox perficitur etiam restauratio Residentiae interna. Ad thaumaturgicam statuam B. M. V. copiosissimus popu­lus erga Matrem Gratiarum devotus confluere solebat. Anno cur­rent! centenárium a primo Sacello constructo octavum magnis so­lemnitatibus celebratur. Administrat Paroeciam nunc 1671 fideles numerantem. Permul­tae filiales antea hue pertinentes (ultimo 10) anno 1945. excepta Harkány a matre separatae sunt. Praeter functiones paroeciales pro­videt a vere usque ad finem autumni devotos peregrinantes sacra­mentis, concionibus et pietatis exercitiis. Anno elapso s. Synaxi re­fecti: 67500. — Provisiones infirmorum: 19. — Catechisat in sehol. el. (in loco, Harkány et Terehegy) 183 alumnos per 10 horas hebdoma­dales. — Numerus Tertiariorum: 14. Confraternitates: Sod. Ss. Ro­sarii: 21, „Leányegyesület": 28, „Legényegylet": 25. Sacerdotes: R. P. Venceslaus Schneider, Praeses, Vicarius act. Pa­roeciae, Hist. Domus, Dir. III. Ord. Conc. Conf. R. P. Thomas Szendei, Discr. Synd. subst. Bibi. Coop. Par. Conf. 50

Next

/
Thumbnails
Contents