SCHEMATISMUS 1948.
XXIV. Conventus Nyíregyháza ad SS. Trinitatem, in Dioecesi Quinque-ecclesiensi, Comitatu Baranya, Oppido Siklós situs. Tel.: 46. Olim a monachis Benedictinis possessus, qui usque ad annum 1543. hie habitabant. Tunc tarnen per Turcas expulsi Monasterium deserere coacti sunt. Anno vero 1689., exactis et hinc Turcis, Leopoldus I. Rex Conventus et Ecclesiae rudera cum adhaerenti fundo Nostratibus contulit. Novus Conventus cum Ecclesia ex conquisita fidelium eleemosyna perductus est ad statum hodiernum. In hoc Conventu, tempore bellorum Rákóczianorum a schismaticis in odium fidei tres etiam nostri occisi sunt Patres anno 1704. ultimis diebus Martii: P. Dominicus Horváth, P. Ludovicus Cvetkovich et P. Joannes a Brodio. — Paroecia isthic jam tempore ante cladem Mohács exsistit. Praeter matrem per longum tempus curam gerebat etiam plurium filialium (nuperrime 10), ex quibus tamen Ordinariatus anno 1945. separatas Curatias confecit. Nunc Paroeciam administrat cum 5400 fidelibus. Pane caelesti anno elapso satiavit 42000. Provisiones infirmorum: 110. — Catechetae docent in scholis gener., civ., agric. et oper. 790 scholares per 36 horas hebdomadales. — Numerus Tertiariorum: 52. Confraternitates: Unio Altaris: 234, „Credo": 72, Sod. Ss. Rosarii: 30, Congr. Mariana: 52, Cong. Mar. juvenum: 30, Militia Cordis: 220, „Cserkészcsapat": pueri 80, puellae 75. „Énekkar": 50. Sacerdotes: A. R. P. Hermenegildus Hermann, Guardianus, ExMin. Prov. Ss. Theol. Lect. appr. et em. Vicarius act. Paroeciae, Dir. III. Ord., Union. Altaris, „Credo", Congr. Marianae juven. et puell. et Sod. Ss. Rosarii, Conc. Conf. R. P. Cajus Kozma, Vicarius, Discr. Synd. subst. Exhort. Laic. Hist. Domus, Bibl. Coop. Par. Catech. Conf. Soror. Ludimag. de Nostra Dom. Conc. Conf. R. P. Timothaeus Szujó, Discr. Coop. Par. Conc. Conf. R. P. Ladislaus Sóti, Catech. Ductor „Kap. Szt. János Cserkészcsapat", Conc. Conf. 44