SCHEMATISMUS 1948.
v II. Conventus Oyöng-yös ad B. M. V. Elisabeth Visitantem, in Archidioecesi Agriensi, Comitatu Heves, Civitate Gyöngyös situs. Tel.: 179. Antiquus Conventus cum Ecclesia primo saec. XIV. dimidio a Thoma de Sechien, duce Transsylvania© aedificabatur. Commoratio Fratrum in hoc Conventu nec sub dominatu Turcico interrumpitur. Teste P. Gasparo de Jászberény (1669): „ad concionem (Fratrum) tanta hominum concurrere solet multitudo, quanta vix in aliquo Hungáriáé loco in una concione videri possit; excedit enim subinde numerum trium millium ... Sunt pagi circumjacentes plures quam trecenti et fere nullus Spirituális, qui incolas illorum locorum viam mandatorum Dei edoceat, aut pabulo verbi divini nutriat, soli Fratres cum plurimis et maximis calamitatibus ..Hodiernus Conventus ex piis fidelium oblatis annis 1701—27. exstruebatur. Inter annos 1773—1898. et Gymnasium oppidi sub directione Nostratum erat. Conventus providit ab anno 1577. filialem Gyöngyöspüspöki, ab anno vero 1787. Paroeciam inferioris oppidi. Reformatione anno 1911. accepta, Studium Theologicum novae Provinciáé in hoc Conventu collocatur. Anno 1936. Ecclesia noviter pingitur, annis vero 1937—38. totus Conventus intus et extra restauratur. Anno 1942. ex collectis eleemosynis erigitur in Mátraháza parvum Hospitium cum Capeila. Anno 1944. magna pars Conventus primo Hungaris, dein Russicis militibus per plures menses pro nosocomio servivit. Statuam gratiosam Matris Dolorosae „Refugium Peccatorum" nominatam annuatim magna multitudo peregrinantium adit. Administrat Paroeciam cum filiali Gyöngyöspüspöki nunc 9100 fideles numerantem. Extra Ecclesiam conventualem cotidie celebrat in instituto „Mária Valéria", diebus festis in filiali Gyöngyöspüspöki et Mátraháza. S. Synaxi anno elapso refecit 98000 animarum. Provisiones infirmorum: 165. Catechetae in diversis scholis inferioribus docent 1000 scholares singulis hebdomadis per 78 horas. — Numerus Tertiariorum: 170. Confr.: Sod. Ss. Rosarn: 800, Congr. Mariana virorum: 140, Sod. Marialis: 43, „Charitas": 150, Unio Juvenum: 100, „Leánykör": 58, „Cserkészek": 60. Sacerdotes: R. P. Sigismundus Horváth, G u a r d i a n u s, Ss. Theol. Doctor, Vicarius act. Paroeciae, Conc. Conf. R. P. Eleutherius Karácsonyi, C u s t o s P r o v. Ss. Theol. Baccalaur. Lovan. ejusdemque Lector act. Magister Cler. Discr. Conc. Conf. 23