SCHEMATISMUS 1948.

adjutoribus plene impossibile evasisset juvenes nostros sustentare Domosque maximé depressas ad statum saltern tolerabilem suble­vare. Deus retribuat! Specialem mentionem merentur missiones populäres et exer­citia spiritualia in Patria a Nostratibus iterum suscepta, quorum numerus magis magisque augetur, ita ut v. gr. ultimis annis, tem­pore Adventus et Quadragesimae, circiter 60—70 Patres in hoc mu­nere fuerint occupati. Fratres nos tri in missione Sinensi ob belli procellas ad tempus quidem e territorio Praefecturae exire coacti sunt, brevi tamen re­versi, quamvis summis premantur necessitatibus, heroica virtute continuunt laborem apostolicum. Jam sic transcurrendo históriám filiorum S. Francisci in Hun­garia, summis corda nostra impleantur oportet gratiis pro speciali tutela divinae Providentiae, quae per tot saecula inter adversas vicissitudines Ordinem Seraphicum conservaverat. Humiliter spera­mus hoc caeleste subsidium pignus pro nobis fore, ut Majorum vestigia premendo, vires nostras pro suo quisque munere et ingenio gloriae Dei salutique animarum immortalium quo efficacius pro­movendis per Patriae oras ulterius quoque impendere valeamus. Pro quo supplices rogamus intercessionem etiam B. M. Virginis Patronae totius Ordinis, Sanctique Joannis Capistrani, Provinciáé nostrae almae Patroni. Maria sidus gemmaque Virginum, Minores dirige Tibi subditos, Qui Te Patronam confitentur Aedibus, Officio, favore! \ 18

Next

/
Thumbnails
Contents