SCHEMATISMUS 1948.

Unionis introductio in Hungaria nullám peperisset difficulta­tem, quia Provinciáé Regni ad duas Familias Observantium perti­nebant: Salvatoriani, Capistrani et Ladislaitae ad Familiam „stric­tioris Observantiae", Mariani et Stephanitae vero ad Familiam , ,Reformatorum' '. Inter quas tarnen vix ullum in Regula observanda discrimen inveniri potuit. Majores attamen difficultates ortae sunt ob novas Constitutio­nes inducendas. Multi, ex causis plerumque supra allatis, renuerunt obligationes novas subire. Alii permulti saecularizati discesserunt. Relative pauci sunt inventi, qui novas Constitutiones acceptarent. Pro his in unaquaque Provincia Commissarius Generalis nominatus est, designatique Conventus (in Prov. Capistrana: Conv. Vindobo­nensis), ubi separati a ceteris vitam per novas Constitutiones inau­guratam inirent. Divinae Provindentiae sint laudes: Sodales Con­stitutiones novas prompto animo recipientes talibus qualitatibus erant praediti, ut Ordinem ab interitu custodire, imo ad novam flore­scentiam perducere valerent. Interim in Curia Ordinis majores circa plurium Provinciarum limitationem variationes parabantur. Ob magnam enim domorum ab invicem distantiam, disparitatem nationum, etc. necessarium vide­batur Privincias iterum circumscribere. Supremum igitur Ordinis Gubernium, utendo facultate a S. Sede concessa, decreto die 3. Junii 1900. edito, in Hungaria sequentes in compositione Provin­ciarum mutationes introduxit: e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé exsistentibus (S. Mariae, Ss. Salvatoris, S. Joannis a Cap., S. Stephani et S. La­dislai) tres dumtaxat Provinciáé constitutae sunt; Mariana videli­cet, Capistrana noviter constructa et S. Stephani Regis in Transsyl­vania. Provincia S. Mariae praeter domos suas pristinas (18) aecepit e Provincia Salvatoriana extincta Domos 8 (Okolicsnó, Trstena, Pruszka, Zsolna, Beczkó, Galgóc, Szakolca, Körmöcbánya), e Pro­vincia S. Ladislai 3 (Nagykanizsa, Felsősegesd, Nagyatád), univ. 29 Domos. Provincia nostra nova a S. Joanne Capistrano nuncupata praeter 6 Conventus antiquae Provinciáé Capistranae (Buda, Baja, Bács, Mohács, Dunaföldvár, Máriaradna) lLDomos_numexabalquae aníea ad Provinciám Ss. Salvatoris pertinebant (Gyöngyös, Szeged, Kecs­kemét, Jászberény, Vác, Szabadka, Szolnok, Szécsény, Eger, Fülek, Rozsnyó, Eperjes, Bártfa, Alsösebes, Sztropkó, Kaplony, Nagyszol­lős), deinde 3 Conventus (Pécs, Siklós^ Szigetvár) et 1 Residen­tiaim (Máriagyűd) e Provincia S. Ladislai et 1 Conventum (Simon­tornya) e Provincia S. Mariae, univ.: 28 Domos. 4 Domus Provin­ciáé Cap. antiquae: Wien, Enzersdorf, Lanzendorf et S. Pölten ad Provinciám S. Bernardini adjunctae sunt. Provincia S. Stephani Regis in Transsylvania ad Domos hucus­que habitas (26) ex Provincia Capistrana antiqua accepit 3 domicilia (Déva, Kőrösbánya et AI vine), univ, 29 Domos. In Croatia nova Provincia sub protectione Ss. Cyrilli et Me­thodii constituebatur e Domibus Provinciarum in eo territorio nunc cessantium, nempe Prov. Capistranae antiquae, S. Ladislai et Croa­tico-Carneolitae S. Crucis, univ. cum 24 Domibus. * * * 14

Next

/
Thumbnails
Contents