SCHEMATISMUS 1942.

13 commisít. Incredibile dictuque ifennc impossibile, quomodo Fratres ejusdem Familiae, paternarum itraditionum emulatoribus Fratribus, coecorum instar inveherunt. Solum spatio 8 solidorum annorum emenso, aci normám strictioris observantiae in Conventu Malacka florentis, alia quoque familia religiosa in Civitate Tirnaviensi (vulgo Nagyszombat) anno 1896 radices mittere potuit. Fermentatio haec, apparenter etsi localis et patrialis, minimé tamen parvi aestimanda venit, nam sic dictae Unioni Leonianae in Hungáriáé Regno pro­cul dubio vi am parabat. Decreto piae memoriae Rssmi P. Aloysii Lauer, Ministri Ge­ineralis die 14 Julii 1898 pro Religiosis novas Constitutiones Gene­rates observantibus -»Commissarlatus Tirnaviensis«. erectus est, eique praefectus fuit qua Commissarius Generalis P. 'lsidorius Ozorai, cum quattuor PP. Consiliariis: Theodorico Elek, Justino Horváth, Valerio Miczélyi et Gerardo Kudelka. Ad ejus Jurisdictio­nen! pertinebant quinque Conventus: Nagyszombat, Malacka (ambo jam Domus Recollectionis), i Szombathely, Székesfehérvár e Provin­cia Mariana et Szakolca e 'Provincia SS. Salvatoris. Verum, elapsis duobus annis, Commissariatus Tirnaviensis snblatus est. Siquidem Rssmus P. Minister Generalis cum suo De­finitorio, auctoritate sibi per Constitutionen! » Felicitate quadam«. tributa, novos Proovinciarum in Monarchia Austriaca-Hungarica existentiurn describens limites, pro Provinciis >sic constitutis, i in Congressu Definitoriali Romae die 29 Maji 1900 celebrato, novum Gubernium eligi curavit. 1 Peracta die 7 Mártii 1900 in Congressu Reverendissimi De­finitorii Generalis nova Provinciarum limitatione, acl Provinciám S. Mariae sequentes accessere Conventus: Szakolca, Galgóc, Po­roszba, Körmöcbánya, Beckó, Okolicsnó, Zsolnaiét Trsztena e Pro­vincia SS. Salvatoris sublata, — ' dein Conventus: Nagykanizsa, Felsösegesd et Residentia Nagyatád e Provincia S. Ladislai Reg. Hung, pariíer extincta. Conventus Simontornya hucusque ad Pro­vinciám Marianam pertinens adjunctus est Provinciáé S. Joantiis a Capistrano. Residentia autem Komárom, aeque fundatio Mariana, ob diminutum numerum individuorum Provinciáé, jam anno 1898 dereiicta est. — Novissime autem Decreto Rssmi Definitorii Gene­ralis Ordinis 6 Februarii 1924 dato, propter obsessionem partis

Next

/
Thumbnails
Contents