SCHEMATISMUS 1940.

8 PROVINCIA HUNGÁRIÁÉ SANCTAE MARIAE ORDINIS FRATRUM MINORUM Originem suam a temporibus S. P. N. Francisci aut certe ab a. 1228 repetit, quo anno Fr. Joannes de Piano Minister Germa­niae, Ordinis propagator maximus, Fratres in Hungáriám misit, qui fundamenta Ordinis officiosa pietate jacerent. 1 Etsi vero Pro­vincia iam a. 1234 et sequentibus plura habitacula, hospitiaque in Hungaria haberet, 2 quae proprio Superiori, quibusdam exemp­tionibus in Bullis Gregorianis, tituloque Ministri Strigoniensis Minorum (Strigonium quippe Metropolis fűit sacrarum praecipue aedium totius Hungáriáé) insignito suberant, tamen usque a. 1239 per Ministros Germaniae regebatur. Ast hoc ipso anno in Capitulo Generali Romano, solemni Germaniae Provinciarum instituta divi­sione, haec quoque nostra Provincia in distinctam et independentem Provinciám, per limites Hungáriáé extensam, evecta est. Cuius (congruenter Catalogo Ministrorum Provincialium hujus Provinciáé Venetiis a. 1504 per Simonem de Luere impresso et testimonio Lucae Waddingi ad a. 1287 Nr. 7) primus minister Provinciális fuit Fr. Joannes, Vir Princeps, germanus Fráter Philippi III. Regis Francorum, insignibus ornatus dotibus. Ab eo vero tempore, quo Provincia haec a Germaniae Pro­vinciis separata, proprium nacta est Ministrum, appellabatur, sine ullo addito, Provincia Hungáriáé, usque ad tempóra Concilii Con­stantiensis. Exinde autem nomine Provinciáé Hungáriáé Conven­tualium veniebat, praesertim dum negotium inter earn et aliam, 1 Waddingus ad annum 1217 N. 86. 2 Archiv. Provinciáé. Quotiescur.que in enumerandis documentis histo­ricis — usque a. 1918 — fit mentio Archivi Provinciáé, semper intelligendum venit illud in Civitale et Conventu Pozsony (Bratislava) existens, quod infe­liciter confecto bello a. 1914—18 ob violenfas circumslantias politicas, pro nobis — proh dolor ! — inaccessible evasif.

Next

/
Thumbnails
Contents