SCHEMATISMUS 1940.

13 iterum ad novum históriáé gressum dirigitur. Ea spe forsan nosmetipsos confortando ac benevolentiae et aestimationis ac charitatis erga fundatorem Ordinis et ad patres ex parte Exc. ac Rev/mi Ordinarii benevolentis pignora habentes facta aedi­ficatione seminarii Eppalis Conventus quoque pristinus ad ha­bitacula fratrum quoque committi non desperatur. Interim dum Providentissimus Dnus ac clementissimus Deus visu sauciatam Provinciám novis aedificiis et Conventibus no­vissime ampliavit. interim eadem Providentia Benignissima modum dedit ipsi Provinciáé non minore consumpto pecu­niarum, duo celeberrima sanctuaria BMV, e fundo nova ferme erigi et ad perfectum statum perduci gloriari. Nam in Szentkút Domus exerc. spirit, cca 40 cellis aedificata est et alia etiam aedíficia pro subsidio fidelium erecta sunt. In meridionali autem parte Patriae, nempe Máriagyűd no­vae aedificationes factae sunt ad cultum Divinum, viae, altaria, commerciorum habitacula, campana etc. partim ex subsidio Provinciáé, partim ex donis fidelium sicque ad novam formám transmutatus est locus thaumaturgus. Sed et Domus Studiorum sicuti Novitiatus in Szécsény, item domus Philos. in Jászberény ob numerum discipulorum ampliatae sunt, imo perantiquus Conv. Stud. Ss. Theol. nempe Gyöngyös magno consumpto pecuniarum ipsius Provinciáé Oratorio et cellis restauratis omnino novam formám induerunt. Cui adnectendum est, quod non tantum aedificium Studiorum Domus augmentatae sunt, sed etiam ipsum Studium tam disci­pulis, quam etiam classibus studiorum ad normám C. J. Can. usque ad apicem in sexennium elevatum est. (1936—37.) Sit laus Deo pro beneficiis Provinciáé datis ampliando Provinciám. — Praeter missionem Sinensem ac Septentr. Americanam Patres etiam in America Meridionali et Berlini extra Provinciám operám dant saluti animarum Hungarorum, necnon fratres nostri prae­ter studentes Universitatis Antonianae Romae ad Curiam Gene­ralem jam 10 annis inservientes (ferme nro 10) ex nostra Pro­vincia ad emolumentum totius Ordinis operam navant. Nec praetereundum est factum admirandum quod mundo in hoc crisi laborante, fratres ubique magnas domorum renova­tiones peregerunt, Ecclesiam nitore et picturis instaurarunt, Or­gana, campana, altaria zelum Domus Dei ubique proclamant. His pretiosiores sunt tantum labores, pro animabus salvandis exhibiti praesertim a Patribus missionariis popul., qui ferme quotannis minimum quinquaginta m ssiones, anno autem Congr. Euch, sancto supra centum labore indefesso et fructibus spiri­tualibus ubique fu'gentibus teste parochorum coram Deo et hominibus palmas exantlatis laboribus absque nominibus per­tulerunt. Caeterum magnus numerus Commun. annualium Domos nostras vitae spirituális esse centra revelant, Provinciám no-

Next

/
Thumbnails
Contents