SCHEMATISMUS 1935.

8 PROVINCIA HUNGÁRIÁÉ SANCTAE MARIAE ORDIN1S FRATRUM MINORUM Originem suam a temporibus S. P. N. Francisci, aut certe ab a. 1228. repetit, quo anno Fr. Joannes de Piano Minister Germa­niae, Ordinis propagator maximus, Fratres in Hungáriám misit, qui fundamenta Ordinis officiosa pietate jacerent. 1 Etsi vero Pro­vincia iam a. 1234. et sequentibus plura habitacula, hospitiaque in Hungaria haberet, 2 quae proprio Superiori, quibusdam exemptionibus in BulJis Gregorianis, tituloque Ministri Strigo­niensis Minorum (Strigonium quippe Metropolis fűit sacrarum praecipue aedium totius Hungáriáé) insignito suberant, tarnen usque a. 1239. per Ministros Germaniae regebatur. Ast hoc ipso anno in Capitulo Generali Romano, solemni Germaniae Provinciarum instituta divisione, haec quoque nostra Provincia in distinctam et independentem Provinciám, per limites Hun­gáriáé extensam, evecta est. Cuius (congruenter Catalogo Mi­nistrorum Provincialium hujus Provinciáé Venetiis a. 1054. per Simonem de Luere impresso et testimonio Lucae Waddingi ad a. 1287. Nr. 7) primus minister Provinciális íuit Fr. Joannes, Vir Princeps, germanus Fráter Philippi III. Regis Francorum. insignibus ornatus dotibus. Ab eo vero tempore, quo Provincia haec a Germaniae Provinciis separata, proprium nacta est Ministrum, appellabatur, sine ullo addito, Provincia Hungáriáé, usque ad tempóra Con­cilii Constantiensis, exinde autem nomine Provinciáé Hungáriáé Conventualium veniebat, praesertim dum negotium inter earn et aliam Provinciám Observantium vertebatur. Horum congre­gatio, quia tempore Constantiensis Concilii nimiurn iam aucta 1 Waddingus ad annum 1217. N. 86. 2 Archiv. Provinciáé

Next

/
Thumbnails
Contents