SCHEMATISMUS 1930.
7 PROVINCIA HUNGÁRIÁÉ SANCTAE MARIAE ORDINIS FRATRUM MINORUM Originem suam a temporibus S. P. N. Francisci, aut certe ab a. 1228. repetit, quo anno Fr. Joannes de Piano Minister German niae, Ordinis propagator maximus, Fratres in Hungáriám mísit, qui fundamenta Ordinis officiosa pietate jacerent. 1 Etsi vero Provincia iam a. 1234. et sequentibus plura habitacula, hospitiaque in Hungaria haberet, 2 quae proprio Superiori, quibusdam exemptionibus in Builis Gregorianis, tituloque Ministri Strigoniensis Minorum <Stri= gonium quippe Metropolis fűit sacrarum praecipue aedium totius Hungáriáé) insignito suberant, tamen usque a. 1239. per Ministros Germaniae regebatur. Ast hoc ipso anno in Capitulo Generali Romano, solenni Germaniae Provinciarum instituta divisione, haec quoque nostra Provincia in distinctam et independentem Provinciám, per limites Hungáriáé extensam, evecta est. Cuius <congruenter Cata® logo Ministrorum Provincialium hujus Provinciáé Venetiis a. 1054. per Simonem de Luere impresso et testimonio Lucae Waddingí ad a. 1287. Nr. 7) primus minister Provincialis fuit Fr. Joannes, Vir Princeps, germanus Fráter Phiíippí III. Regis Francorum, insig* nibus ornatus dotibus. Ab eo vero tempore, quo Provincia haec a Germaniae Pro® vineiis separata, proprium nacta est Ministrum, appellabatur, sine ullo addito, Provincia Hungáriáé, usque ad tempóra Concilii Con® stantiensis,- exinde autem nomine Provinciáé Hungáriáé Convene tuaíium veniebat, praesertim dum negotium inter earn et aliam Provinciám OBservantium vertebatur. Horum congregatio, quia tempore Constantiensis Concilii nimium iam aucta fuit, ab hoc approbata est, nomenque de OBservantia accepit, quod Regulám, cumprimis 1 Waddingus ad annum 1217. N. 86. 2 Archív. Provinciáé.