SCHEMATISMUS 1930.
9 VII. Papae declarata est Provincia Re for mat a} Quamvis vero Apostoiicum hoc Regnum variis saepe, iisque maximis calamitatibus, cruentis bellis et intestinis motibus foede divexatum fuerit, provincia tarnen nostra nunquam omnino in praesens defecit, verum in aliquot Conventibus constanter permansit, eodem semper, quo nunc utitur, usa fuit sigillo, ut ex variis instruments litterariis, sigillo hoc munitis, iam primo, secundo, tertio, reliquisque Ordinis et Provinciáé huius saeculis confectis, atque in Archivo eiusdem Provinciáé praeexistentibus, liquet. Novissime felicis recordations Leo XIII. Pontifex Maximus, insigni erga Ordinem Seraphicum pietate affectus, eundem Ordinem, hucusque uni quidem Supremo Moderátori, Ministro Generali totius Ordinis dicto subjectum, in quatuor tamen Familias <Observantium, Reformatorum, Excalceatorum et Recollectorum) divisum ad unita** tem perfectam revocavit per Constitutionen! »Felicitate quadam« die 4, Octobris, a. 1897, editam. Vigore hujus Const, extincta sunt num istud Hungáriáé a sui principio Marianum Beataeque Mariae Virgini a Proto^Rege, S. Stcphano devotum fuerit, hunc eundem titulum haec antiquissima Hungáriáé Provincia sibi elegit, eo maiore congruentia, quod etiarn in primaevo suo Sigillo, quo actu utitur, sub concamerato fornice Bcatam Virginem, Jesum in ulnis gestantem, uti apud Hungaros Patrona Hungáriáé effigiatur, praeseferat ,• quae nempe celatura, originera sumpsit ab Ara Maiore Conventus nostri Strigoniensis, olim Auxiliatricis Bcatae Mariae Virginis, a Bela IV. Rege Hungáriáé exstructi, sub qua idem Rex et filius eius Bela Dux subin tumulati fuerunt. — Ab hoc dein tempore, quo Provincia haec Observantibus est unita et S. Mariae appellata, nomen ipsum Conventualium, e Regno Hungáriáé, suo cum vestigio disparuit, imo longe postea nulius horum in Hungaria exstitit Conventus ,• siquideni a. 1629. in Appendice Synodi Pázmánianae, Tyrnaviae celebratae, duarum solum Ordinis S. Francisci eo tempore in Regno Hungáriáé existentium Provinciarum : nempe. S. Mariae et SS. Salvatoris enumerantur Monasteria, Conventualibus autem hoc anno nullum tribuitur. — Moderni enim Patres Conventuales, primum pulso e Regno, per victricia Leopoldi Magni Imperatoris et Regis Apostoliéi arma, Christiani nominis hoste, in Hungáriám penetrarunt, ac favore Dioecesanorum Praesulum et aliorum Benefactorum quaepiam Monasteria obtinuerunt, Pro= vinciamque dein sub titulo et Sigillo S. Elisabethae erexerunt, ac in Generali Regni Diaeta a. 1715. ad augendum, propagandumque cultum Divinum inter reliquas Religiosas Familias mere recepti : Articulis vero Diaetalibus nonnisi in Generalibus Regni Comitiis a. 1764. coeptis et a, 1765. terminatis sunt inserti. Qjuo tempore Status et Ordines Regni, Articulo XLVII. Maioribus nostris, quorum Sigillum, Archivumque constanter tenemus, ac Superioribus, non interrupta serie ab lis descendentibus regimur, insigne elogium tribuerunt. * Decretum hoc conservatur in Archivo Provinciáé.