SHEMATISMUS 1926

PROVINCIA HUNGÁRIÁÉ SANCTAE MARIAE ORDINIS FRATRUM MINORUM Originem suam a temporibus S. P. N. Francisci, aut certe ab a. 1228. repetit, quo anno Fr. Joannes de Piano Minister Germa= niae, Ordinis propagator maximus, Fratres in Hungáriám misit, qui fundamenta Ordinis officiosa pietate jacerent. 1 Etsi vero Provincia jam a. 1234. et sequentibus plura habitacula, hospitiaque in Hun* garia haberet/ 2 quae proprio Superiori, quibusdam exemptionibus in Bullis Gregorianis, tituloque Ministri Strigoniensis Minorum <StrU gonium quippe Metropolis fűit sacrarum praecipue aedium totius Hungáriáé) insignito suberant, tarnen usque a. 1239. per Ministros Germaniae regebatur. Ast hoc ipso anno in Capitulo Generali Romano, solenni Germaniae Provinciarum instituta divisione, haec quoque nostra Provincia in distinctam et independentem Provinciám, per limites Hungáriáé extensam, evecta est. Cuius <congruenter Cata* logo Ministrorum Provincialium hujus Provinciáé Venetiis a. 1054. per Simonem de Luere impresso et testimonio Lucae Waddingi ad a. 1287. Nr. 7) primus minister Provincialis fuit Fr. Joannes, Vir Princeps, germanus Fráter Philippi III. Regis Francorum, insig* nibus ornatus dotibus. Ab eo vero tempore, quo Provincia haec a Germaniae Pro* vinciis separata, proprium nacta est Ministrum, appellabatur, sine ullo addito, Provincia Hungáriáé, usque ad tempóra Concilii Con* stantiensis ,• exinde autem nomine Provinciáé Hungáriáé Conven= tuafium veniebat, praesertim dum negotium inter earn et aliam Pro­vinciám Oßservantium vertebatur. Horum congregatio, quia tempore Constantiensis Concilii nimium iam aucta fuit, ab hoc approbata est, nomenque de OBservantia accepit, quod Regulám, cumprimis 1 Waddingus ad annum 1217. N. 86. 2 Archiv, Provinciáé.

Next

/
Thumbnails
Contents