SHEMATISMUS 1926
15 Novissime vero p. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Seraphicum pietate ductus, vigore Bullae »Teficitate quadam«, die 4. Oct. 1897. emanatae Ordinem temporis decursu in familias Observantium, Reformatorum, Discaíceatorum et Recollectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine » Tratrum Minorum.« Tandem vero supremum Ordinis gubernium potestate sibi per Bullám supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in patria quoque nostra novos Provinciis limites circumscripsit ita quidem, ut e quinque Provinciis intra limites Hungáriáé existentibus tres duntaxat Provinciáé constituae fuerint, Mariana videlicet, Ca-» pistrana et S. Stephani in Transsylvania, Provincia nostra tutelae S. Joannis a Capistrano concredita est ob insignia huius Sancti in patriam hungaricam merita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistranae numerabat 17 domos, quae ad provinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe: Bártfa, Alsó-Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Szécsény, Agria, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplony, Vácz, NagySzollos,- dein tres Conventus, nimirum Quinque-Ecclesiensen, Siklósiensem, Szigetváriensem et Residentiam Mária-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem. Novissime his conventibus ex munificentia Ioannis Hám et Tiburtii Boromissza Episcoporum Szatmáriensium accessit conventus Szatmáriensis a. 1913. Igitur nova Provincia Capistrana usque annum 1921, 29 domicilia numerabat per Regnum Hungariea dispersa. Per limitationem istam foecundissimae olim matris Provinciáé Bosnae-Argentinae filiae, Provinciáé videlicet Salvatoriana et Capistrana post multa lustra in unam Provinciám sunt adunatae. Ast terminato immani ac funestissimo bello per quinquennium fere dutante, factaque per infensissimos hostes detestabili dismembratione Patriae nostrae adversa fata et Provinciáé Capistranae euormia infligebant vuinera. Novis enim constitutis limitibus Regni Hungáriáé 11 Conventus sunt a corpore Provinciáé avulsi. Conventus nempe Maria-Theresiapolitanus (Szabadka) et Bácsiensis Provinciáé ss. Cyrilli et Methodii in Croatia sunt adjuncti, Conventus Mária-Radnen sis, Kaplonyiensis et Szatmáriensis Provinciáé s. Stephani in Transsylvania sunt ingremiati, Conventus vero Eperjesiensis Bártfaensis, Sebesiensis, Fülekiensis et Rosnaviensis partem