SHEMATISMUS 1926

13 aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam muiti ex fratribus divina suavitate repleri erant, ut aliquando raptum patiebantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndum Dei tr.agnalia saepius ad Claustrum in Cheri fundatum accedebat et talia ibi patientes et diligenter comprobando auscultabat, et sic visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum exarsit amorem, ut ipsis et eorum desideriis apud Summum Pontificem paratum se promittendo offerebat, et sic eisdem omnia, sicut piacitum erat, imperravit.« <Chronicon Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicoiao de Buziako 1533. Urbanus Friedrich p. 11.) Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sapientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones ferventissimi, popuiorum duces atque patres spirituales {inter mulros puta S. Jacobum de Marchia, S. Joannem Capistranum). Quibus studiis adeo sanctae Sedis Romanae, regum nobiliumque emeruerunt favores, ut saeculo 14et 15=o ubique a populis tanquam angeli de coelo excepti, monasteria, ec= lesias obtinuerint, in magnum rei catholicae et humanioris vitae incrementum. Quod resiantur non modo monumenta a summis viris edita, uti : Waddingo, Farlatio, Theineiro, sed et nostra aetate passim vigens in illis partibus, ubi tunc fratres curam pastoralem gerebant, catholicae religionis professio. Tempore, quo Turcae in Hungaria dominatum tenuere, in par= tibus regni cis= et trans Tibiscanis soli ferme erant Franciscani, filii Provinciáé Salvatorianae, qui orthodoxae fidei conservandae invigilabant, curam fidelium gerebant, consilia et operam in populi sortem meliorem reddendam conferebant, nec pauci eorum ob in= trepidam fidei professionem, testantibus fide dignis testimoniis, mortem oppetiere. In partibus regni austro*occidentalibus, duae olim Custodiae amplissimae Provinciáé S. Mariae, Quinque=Ecclesiensis nempe et Zagrabiensis, anno 1661 decreto PP. Alexandri VII. a matre avulsae, in unam coaluerunt Provinciám sub nomine et patrocinio S. Lacfisfai Regis, cuius almae Provinciáé Patres haud exigua merita in fide catholica defendenda ac propaganda comportarunt in regionibus illis, quae a Turcis maximé opprimebantur, postmodum vero a schismaticis infestabantur, quorum furori et plures e Patribus succubuerunt.

Next

/
Thumbnails
Contents