SCHEMATISMUS 1916.
toríana et Capistrana post multa lustra in unam Provinciám sunt adunatae. Provinciáé in Hungaria ita coniunctae postremis his annis quoad individuorum numerum, pluribus e Patribus propter Constitutionum Ordinis Generalium introductam observantiam saecularizationis indultum petentibus et consecutis nimis at~ tenuatae sunt ita quidem, ut nisi spei ancora in Deum tuto locata fuisset, de futura Provinciáé salute j am j am merito angi potuerit, — Tristibus vero praefatis circumstantiis de die in diem vehementius prementibus, praesertim vero propter defectum individuorum linguam slovenicam callentium 4 Conventus, nempe Alsó-Sebesiensis, Bártfaensis, Eperjesiensis et Sztropkoviensis auctoritate Reverendissimi Ministri Generalis a. 1914. interimaliter Provinciáé Immaculatae Conceptionis B. M. V. in Galicia tradi debuerunt. Divinae Providentiae tarnen, quae per tot saecula inter adversas vicissitudines Ordinem Seraphicum conservaverat, nunc quoque tribuendum, quod Ordo restauratus et fidelium favore prosequatur, et nova in dies incrementa capere conspiciatur, indeque spem alere pronum est, fore, ut Ordo Fratrum Minorum vestigia Maiorum premendo, novo per patriae oras resplendeat fulgore. Faxit Deus! Maria sidus gemmaque Virginum, Minores dirige Tibi subditos, Qui Te Patrónam confitentur Aedibus, Officio, favore! Quia vero maior pars Provinciáé nostrae e Provincia fertilissima Bosnae ortum ducit eosdemque Vicarios et Ministros Provinciales etiam ex Hungaris habuerat, quia porro quattuor Conventus Provinciáé quondam s. Ladislai novae Capistranae uniti sunt, non incongrue ponuntur sequentes series Vicariorum et Ministrorum Provincialium, et quidem: