SHEMATISMUS 1913.
40 VIII. Conventus Alsó-Sebesiensis. Ad S. Nomen B. V. Mariae. In Dioeeesi Cassoviensi, Comitatu Sárosiensi, in oppido AlsóSebes positus. Anno 1634. a fundatrice III. D. Catharina Comiíissa Pálffy, consorte Palatini Hungáriáé D. Sigismund! Comitis Forgács, erigitur. Anno 1644. rebelies haeretici Conventum hostiliter aggrediuntur et Fratrem Nicolaum Körmendy crudeliter enecant. Cum enim alii fratres, a rebellibus variis ignominiis et iniuriis affecti, verberibus et vulneribus cruentantes, sibi fuga consuluissent, solus fr. Nicolaus manus impiorum minimé evadere potuit, nam a dictis rebellibus ad longam cistam per modum crucis alligatus, igne ustulatus est cruxque in dorso eius exisa, in lateribus facibus ustus, in inguine mucrone transfossus, ac per omnia crudeliter sauciatus est. Anno 1672 pariter multa passi sunt Fratres a rebellibus. Anno 1693. Conventus per ictum fulminis totus exustus, paulo post iterato restauratus est (Urb. Friedr.) — Adminisirat parochiam localem cum animabus catholicis 3124. — Catechisat parvulos in scholis trivialibus 416. —• Poenitentes anni lapsu habuit 9600. — Numerus Communicantium: 12.300. — Posta in SebesKellemes, statio telegraphica et viae ferreae: Sebes-Kellemes. Sacerdotes : A. V. P. Julianus Bányász, Praesidens, Administr. Paroch., Conc., Catech. Sehol., Exhort. Laicor., Bibliothecar. et Histor. Domus. P. Bruno Böhm, Vice-Praesidens, Cone., Coop. Paroch., Catech. Schol., Dir. III. Ord. S. P. N. Franc., item Soc. SS. Cordis Jesu et Rosar. B. M. V., Discr. et Poenit. Fratres Laici : Fr. Bonifacius Kravecz, Tert., Sacrista et Collect, s. tEieemos. Fr. Damascus Zincsák, Tert., Cocus. Nr. 4.