SHEMATISMUS 1913.

36 VIII. Conventus Szécsényiensis. Ad Transfiguratum Salvatorem. In Archi Dioecesi Strigoniensi, Comitatu Neogradiensi, Oppido Szécsény positus. Anno 1343. certo exstitit (Provinciáié Ord. Fr. Min. Eubel). Quod extra omne dubium collocat rescriptum Pp. Joannis XXII. an. 1332 VII. Idus Mártii ad Thomam Wayvodam, ducem Transsylvaniae datum, vi cuius conceditur illi facultas in terra sua Sechien, Strigon. Dioec. monasteriurn fratrum mendicantium fundandi. Anno 1452 a Franconio Dalmatiae Bano et Domino oppidi renovatur (Antiqu. Provae Marianae) et an. 1466. autho­ritate Pp. Pauli II. ad instantiam Comitis, Michaelis Ország, Regni Hun­gáriáé Palatini Fratribus Observantibus traditur. Postquam vero an. 1544 oppidum Szécsényiense cum Conventu in praedam venit Turcarum, Fratres eiecti sunt et primo 1610. iterum reducti. Occupato denuo an. 1662. per Turcas Szécsénio Conventus Vulcano traditus fere ad incitas redactus est. Fratres vero iterato exulare sunt coacti et tandem 1689 redierunt et annis fere novem eundem ut Residentiam incoluerunt, quam an 1697 titulo Con­ventus decorarunt (Urb. Fridr.) — Administrat parochiam localem cum unimabus catholicis 3500. In schola elementari catechisat 546 scholares. Adiutrices in spiritualibus praestat manus DD. Parochis Dioecesium Strigoniensis et Vaciensis. — Lapsu anni 8000 poenitentium excepit Con­fessiones. — Posta, statio telegr. et viae ferreae in loco. Sacerdotes : A. V, P. Joannes-Joseph Ambro, Praesidens, Administr. Paroch., Cone., Confess, ordinär. Soror. Charit, s. Vine, a Paulo, Dir. Soc. Ss. Cordis Jesu et Rosar. B. M. V., Bibliothe­car. et Histor. Domus. P. Demetrius Baranyai, Vice-Praesidens, Cone., Coop. Paroch., Catech. Schol. puell. et industr., Discret. ac Poenit. P. Thomas Hauer, Conc., Administr. ad S. Fontem Mátra­Verebély, Poenit. P. Angelus Feisz, Cone., Coop. Paroch., Catech. SchoL puer., Exhort. Laic., Poenit., Dir. III. Ord. S. P. N. Franc. Fratres Laici : Fr. Michael Pál, sol. prof., Cocus, Fr. Placidus Frikk, Tert., Sacrista, Janit, et Coli. s. Eleem. N. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents