SHEMATISMUS 1913.

27 Theologi I. anni: Fr. Zeno Horváth. Fr. Hermenegildus Herman. Fr. Leo Herr. Fr. Barnabas Blihár. Fr. Silverius Kiefer. Fr. Blasius Borsányi, Org. Fr. Clemens König. Fratres Laici : Fr. Gervasius Tóth, sol. prof., sart. et janit. Fr. Simon Mözl, Laie. Nov. — Soc. A. R. P. Min. Prov. Fr. Canuíus Mészáros, Laic. Nov. Fr. Vitalis Supplata, Laie. Novit., Cocus. Fr. Hurnilis Tóth, tert., subcoc. Fr. Julius Lenti, tert., ad serv. Conv. Nr. 38.. II. Conventus Budapestiensis. Ad S. Stephanuni Proto-Martyrem. In Archi-Dioecesi Strigoniensi, M. Civitate Budapest, (II. Margit-körut 23.) situs. Saeculo 14° certo exstitit. Anno 1533 eum 14 sacerdotes et totidem clerici inhabitabant, prout ex monumentis Mss. provinciáé Salvatorianae constat. Anno vero 1541 Buda per Turcas occupata, familia conventus dis­persa est. Anno autem 1542 in capitulo Magnováradiensi iam decretum fuit: „Item ad praesens non praeficiatur guardianus Budensis, quousque Turci ibi erunt; sed pater custos et quardianus Pestiensis (Conventus ad S. Petrum) invigilent. Quod si Turci recesserint, statim duo fratres mitten­tur de Pest ad conventum Budensem . . . Illi autem quatuor fratres qui nunc in domibus sororum tertii ordinis (sunt), maneant cum ipsis, prae­dicent et confessiones audiant" . . . (Acta Capitulor. Prov. SS. Salvatoris Mss.). Turcis autem ibidem considentibus etiam praedicti pauci fratres Buda penitus emigrasse supponuntur. Circa exitum saeculi 16-i Franciscani Provinciáé Bosnae Argentinae ex Slavonia Budam usque pervenientes, catholicos Budae et in vicinis pagis usque ad lacum „Balatinum" fidei gratia diligenter visitabant et con­solabantur. (Acta Bosnae 424.). Anno 1636. fidelium Budensium spirituálém curam bábuit P. Philippus a Kamengrad, qui 12 Febr. eiusdem anni scribit: „Modo autem Budae maneo . . . domum aedifieavi, concionatorem haere-

Next

/
Thumbnails
Contents