SHEMATISMUS 1913.

47 XXVIII. Conventus Felsősegesdiensis ad S. LADISLAUM Regem-Confessorem in Comitatu Somogyensi, Dioecesi Veszprémiensi: oiim celeber hic Conventus, per Marcellos, Pannoniae Magnates fundatus atque extructus a. 1289. cum Ecclesia B. M. V. honori dicata et a. 1295. consecrata est. Anno 1566. crudelitate Turcica deletus, tandem assignato per COMITES SZÉCHÉNYI fundo, solerti cura et indu­stria Religiosorum ac munificentia benefactorum Residentia afformata, a. 1752., quae 1779. in formalem transivit Conventum. Administrat localem paro­chiam Felsősegesd, ubi sunt animae 2046 cum filialibus: Alsósegesd, Felsőbogát, Alsóbogát, Márton, Bertalan­major, Lászlómajor, Lepled, Szirota, Czirik. Nádasakol, Lapány, Bársonymalom numerantibus animas 864 Simul: 2910 Posta et statio telegraphica in loco. Status Personalis : P. Basilius Bécsi, Praesidens, Adm. Paroch., Cone., Exam. Conf., Mag. Fr. Laie., Chronol. Conv., Dir. Sod. SS. Ros., Res. Cas., Soc. Red. „Szent Ferencz Hirnöke". P. Odoricus Kardos, Cone., Coop., Catech., Discr. Poenit. et Bibi. Conv. Fráter Laicus: Fr. Linus Peterka, sart., ost., sacr. Universim : 3. XXIX. Residentia Nagyatádiensis ad S. Crucem, in Comitatu Somogyensi, Dioecesi Veszprémiensi, ab IGNATIO FRANCISCO CZINDERY DE NAGYATÁD a. 1740. fundata. Successu tem­poris solertia fratrum, accedente fidelis populi munificentia, 1759. Ecclesia piis benefactorum conatibus et largis devotorum symbolis turri est ornata. Administrat parochiam localem, numerantem animas 2982 cum filialibus: Bodvicza, Hene'sz, Ötvös, Lábod, Kónyi, Kivadár et 28 praediis, numerantibus animas . 4624 Simul: 7606 Posta et statio telegraphica in loco.

Next

/
Thumbnails
Contents