SHEMATISMUS 1913.
9 semper fructu spirituali quandoquidem et uberriimo. Hos apostolicos labores inde a mari Adriatico usque ad Pontum Euxinum sedulo exercebant, utentes opera Fratrum atque Sororum tertii Ordinis S. Francisci. Quum dein coenobiis admodum multiplicatis, Bosnensis Vicaria valde extensa ab uno superiore difficillime gubernaretur: iussu Nicolai PP. V-i anno 1447 bifariam est divisa, nempe in. Vicariam Hungáriáé tardius a SS. Sulvatore dictam, et Vihariam Bosnae. Fratres Salvatoriani a Bosnensibus a. 1447 separati, sub proprio Vicario praeter monasteria in Hungaria, Transsilvania et nupera Romania possidebant tredecim alia partim in Croatia, partim vero in Slavonia sita (Chron. Bosnae I. nota I.), quae tamen intra annos 1526 et 1542 fratribus, per inimicum Tu ream occisis vel expulsis, destructa sunt. Hi Franciscani Bosnenses, et ab illis descendentes Salvatoriani, initio appellabantur „fratres minores" ab anno 1415 vero coeperunt nominari „fratres minores de observantia" ; in Hungaria quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco „Cheri",*) Comitatu Temesiensi aedificato, qui antiquissimus Conventus tempore incursionum Turcicarum a fratribus derelictus ab hostibus funditus eversus soloque aequatus est ita, ut hodie vix ulla eius exstet memoria. — Quanta fuerit olim fratrum Cseriensium gratia apud Deum et homines, testantur Chronica Ordinis, quae inter alia de Conventu Cheriensi sequentia referunt: ,,Eo tempore omnipotentia Dei per fratres Observantes de Hungaria multa miracula operabatur, de quibus aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam multi ex fratribus divina suavitate repleti erant, ut aliquando raptum patiebantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndutn Dei magnalia saepius ad Claustrum in Cheri fundatum accedebat et talia ibi patiente\ et diligemer comprobando auscultabat, et sic visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum exarsit amorem, ut ipsis et eorum desideriis .apud Summum Pontificem paratum se promittendo offerebat, et sic eisdem omnia, sicut placitum erat, impetravit." (Chronicon Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicoiao de Buziako 1533. Urbanus Friedrich p. 11.) Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sapientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones ferventissimi, populorum duces atque patres spirituales (inter multos puta S. Jacobum de Marchia, S. Joanem Capistranum). Quibus studiis In viciniis hodierni oppidi Rékás (Csánki, Történelmi földrajz a .Hunyadiak korában 2. kötet 11. és 17. old.).