SCHEMATISMUS 1909.

permaxime inducet hos populos ad capiendum arma, ne rugiens iste hostis diaboli minister venerantes Christum devoret. Velit ergo Vestra Devotio ministerium suum prebere et cooperari S. dno nostro, qui omnia cum tanta vigilantia facit, ut obviet noxiis desideriis principis Thurcorum, ut de sanctitate sua dícatur : Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Et quia ex multis nobis constat, quod vox predicationis vestre ingenium et industria maxime erunt pro fiitura in partibus istis, rogamus Devotionem Vestram, quid aliis quoque litteris precati sumus, ut veniatis Budam, ubi nos in brevi, Deo opem ferente, constituemur. Ita enim iussit et mandavit S. D. noster, ut quamprimum conveniremus cum P. V., aliqua intelliget a nobis V. P., nos quoque instruemur ab eadem et sic conferentibus ministris Christi salus christiani populi perlabitur. Multa dicturus est revdus pater dominus A. prothonotarius qui fervorem S. d m nostri cognoscit et omnes Italicos praticavit. Omni­potens deus noster V. P. conservare dignetur. Ex Wihenna VII a Decembris. Hátlapján: Rev d o ac religioso patri d n 0 fratri Johanni de Capestrano patri et amico nobis optimo. Johannes Cardinalis S. Angeli ap c e sedis legátus. (Megjelent Cap. Trium. 5230 XXXIV. 1455. dec. 18. Gyulafehérvár. Az erdélyi püspök igen meleg levele szent Kapisztránhoz, örvendvén, hogy ő Erdélybe akar jönni és ott tériteni. Chapiasi Miklós küküllői esperest, kit levelével küld, ajánlja figyelmébe, szóval is izenvén tőle. Venerande, devoteque religionis peroptime pater. Admodum oblectati gratissimis et iucundissimis vestris litteris pridem nobis redditis, quibus nos huiusmodi apostolicis preceptis parendi cupido et ultroneum avisare curastis ad reddendi consilium auxilium et favorem officio generalis inquisitionis heretice et signanter in aliis finibus scismatice pravitatis vobis credito apertissime magis consola­remur, ex mutuo hincinde conspectu familiarique cognitione tam gloriosi patris, qui miris corruscat nostro evo et miraculis et virtutibus, qui nostrum seculum ornât suis preclaris moribus, salutiferisque suis doctrinis penetravit universum orbem, quoniam multos exemplo sue ornatissime vite, cuius serenissimas virtutes non modo homines, sed etiam ipsa facta loquuntur, in quo vei solo precipue ea cuncta relucent, quibus humana integritás et religiosa firmitas et laudare sólet et gloriari. Promto igitur affectu et alaçri studio pro instantibus fastis V. Venerande Pat ti s adventum ad nos prestolamur, quia vester adventus crédité nullius incommodi aut detrimenti, quinpotius

Next

/
Thumbnails
Contents