SCHEMATISMUS 1909.

commisimus. Cui in dicendis fidem creditivam velitis adhibere. Datum Bude feria quinta proxima ante festum Penthecostes anno d n i etc. L quinto. Ladislaus de Gara regni Hungarie palatínus etc. Hátlapján : Reverendo ac religioso patri frátri Johanni de Capistrano, ordinis fratrum Minorum, patri nobis honorando. XXI. 1455. máj. 21. Bécs. Az országnagyok igen meleg levele szent Kapisztránhoz, kit nagyban hivnak Magyarországra; hogy mielőtt harcba mennének, gyönyörködhessenek a mindenek által annyira magasztalt tanításaiban. Reg t a. Venerabilis páter. Postquam audivimus de exitu Paternitatis Tue ab Italia et de doctrina tua salutari ac sanctitate vite, semper magno desiderio optavimus et audire te docentem et iucunda tua conversatione perfrui. Cum vero certi ex nobis sermonis tui dul­cedinem, dum nuper in Austria officio legationis fungerentur, degus­tarent, maiore caritatis fervore accensi, sicut tunc illi Pat ,e m Tuam invitarunt atque apud Eandem insteterunt, ut hanc pátriám nosque visitaturus accederet, ita et nos modo rursum renovatis iteratisque precibus Paternitatem Tuam requirimus, rogamus et obsecramus in domino, ut ad nos usque venire non gravetur, nec removetur adventum, ut antequam necessarie defensioni patrie vei iussu regis nostri occupemur tue pater tl s nedűm sermone et doctrina, verum etiam conversatione iucunda et salutari consolemur. Nobis quidem adventus. P. V. magna affectione expectatus iocundissimus erit. Lucri vero animarum tantum (quemadmodum speramus) presentia Pat ti s Tue in hac patria quantum alibi adjuvante Deo erit profutura. Vale páter optime et veni. Ex Buda feria quarta proxima ante fes­tum Penthecostes anno domini millssimo quadringentesimo quin­quagesimo quinto. Dyonisius cardinalis archiepiscopus Strigoniensis. Andreas episcopus Quinqueecclesiensis. Johannes de Hwnyad comes Bistricziensis Ladislaus de Gara regni Hungarie palatínus. Ceterique baroneS regni Hungarie nunc Bude constituti. Hátlapján : Venerabili patri frátri Johanni de Capistrano ordinis Sancti Francisci amico nostro. (Négy pecsét, egy zöld, a mi nagy valószínűséggel Garayé, mind olvashatlan, csak nyomok.)

Next

/
Thumbnails
Contents