SCHEMATISMUS 1909.
tuendo et promovendo fidem Christi ad predictum regnum suum Hungarie venire citius quantum poteritis, non postponatis. Nos enim promissionem vestram serenissimo d 11 0 nostro regi suo modo declarabimus. Cetera P. V. et orationibus vestris nos devote commendatos facimus, prompti ad quevis obsequia vestra. Datum in Erwipoli in vigilia omnium sanctorum anno Domini etc. LIIII t 0Procopius de Rabenstein cancellarius regni Bohemie. Nicolaus Banus prepositus Agriensis vicecancellarius regni Hungarie. Stephanus de Warda decretorum doctor prepositus Transilvanensis. Hainricus de Geraw. kik Serenisimi Ladislai régis etc. oratores. Hátlapján. Venerabili et religioso patri Joanni de Capistrano ordinis minorum generali, inquvisitori heretice pravitatis etc. patri nobis honorando. XVIII. 1455, febr. 8. Neustadt. Aeneas Sylvias udvari híreket ir szent Kapisztránnak, többi között, hogy Hunyady Jánost is várják 10—12 nap alatt több főpappal és országzászlóssal az udvarhoz. Reverende in Christo páter ac preceptor honorando. Quia non dubito vobis cordi esse, que hic gerantur, cognoscere, ac de conventu futuro aliquid persentire, scribam pauca de successu rerum proinde, quid agere debeatis circa vestrum adventum, plenius intelligetis. Dominus Treverensis cum plerisque oratoribus principum est in balneis, expectans reditum cesaris, qui hodie venturus creditur ex Gretz, Marchio Albertus in Vratislauia egrotus decumbit, que res magno impedimento est negotiis fidei, cum ipse unus sit ad illa defendenda promptissimus. Gubernátor Hungarie cum plerisque prelatis ac baronibus infra decem aut duedecim dies huc venturus speratur. De adventu gubernatoris Bohemie nondum certi sumus, dux Saxonie ad medium quadragesime aditurus cesarem affirmatur ante primam dominicain quadragesime parum spero hic fieri posse. De Italia mirum silentium est. Nescio quid dicam. Timeo ne omnia negligantur, quoniam nec minimum responsum datum est ad litteras ex Franckofordia summo pontitici scriptas. Alia non occurrunt. Comendo me vestris orationibus. Ex Nouaciuitate die octava Februarii 1455. Vester Eneas episcopus Senensis. Hátlapján : Rev d 0 in Christo patri frátri Johanni de Capistrano ordinis fratrum minorum vicario generali et heretice pravitatis inquisitori patrique et precepto suo optimo etc. (Gyűrűpecsét.)