SCHEMATISMUS 1909.

molestavit, ut quia in aliis vestris litteris ceteris datis vestrum conspeximus cyrographum, quod nobis destinatis, ignoramus qua de re, fuit denegatum. Et si illa desiderabilis presentia personalis nequit, saltem vestrum illud nos dignaretur letifi­care cyrographum. Sed qualitercunque id evenerit, tarnen eidem Vre Dorn"" paternitati universam nostram facultatem in domino nostro Jesu Christo, de cuius benignitate collata est, devote recommendamus, divinám exorantes clementiam, ut qui Vestre Pať 1 virtutibus proficere exstitit, vivere diutius feliciter pre­beat, et cui vivere contulit, conférât et salutem, Datum in Zecheen sedecima die mensis Julii anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo quarto. Ad E. V. D. beneplacita paratus Ladislaus de Zecheen comes Nevvgradiensis et Huntensis. Hátlapján : Venerabiii domino frátri Johanni de Capi­strano ordinis Seraphici beati Francisci inquisitori heretice pravitatis etc. domino et patri in Christo nobis honorando. (Pergamen, zöld pecsét nyom.) XV. 1454. jul. 26. Prága. V. László értesíti szent Kapisztránt, hogy ne menjen Olmüczbe, mert azon a vidéken most hadako­zások folyván a hussziták ellen, az ő szentbeszédei csak árta­nának, várja be a király ujabb rendelkezését. Ladislaus Dei gratia Hungarie Bohemie etc. rex, Austrie dux et Moravie marchio etc. Venerabilis devote, sincere dilecto. Nunciavimus vobis litteris nostris piacere nostre Maiestati, quod veniretis ad civitatem nostram Olomucz, idque tune scripsimus, quia pro­ficuum et marchionatui nostro Moravie et huic regno nostro credidimus, nunc vero, quoniam civitatis nostre Olomucensis et aliarum circumstantium civitatum cuiuslibet quanta pars cum aliis subditis nostris, in quos vestris predicationibus invehitis contra nostros hostes castrametantur, dubitamus, ne vester adventus exercitui nostro nocivus existeret, posset enim pars illa exercitus, quos predicatio vestra exasperat, commoveri et in cives civitatum, ad quas ire vultis, insurgere, quod existimarent vos ab ipsis in dictis civitatibus ad eorum confusionem et iniuriam confoveri, quamobrem vos rogamus, ut accessum vestrum ad civitatem predictam, quoad a nobis aliud habueritis, differatis, nam cum bonum et malum in incerto sit, spem boni, que raro parte et cum laboré impletur, omittere in dubio saucius esse putamus, ut malum, quod sepe

Next

/
Thumbnails
Contents