SCHEMATISMUS 1909.

Sacerdotes : A. V. P. Vilhelmus Gallovics, Lect., Praesidens, Conc. Act., Docens Approb. et Act. in Schol, capit. Director III. Ord. S. P. N. Francisci, Ductor Viae Crucis, Bibliothecar. et Histor. Domus. V. P. Urbanus Filip, Vicarius, Discret., Conc. Act., et Quad­rag., Docens Approb. et Act. in Schol, capit., et Poenit. Nr. 2. XXIII. Conventus Siklósiensis. Ad SS. Trinitatem. In Dioecesi Quinque-Ecclesiensi, Comitatu Baranyaensi, oppido Siklós situs. Olim a Patribus Benedictinis possessus et usque 1543 inhabitatus, unde per Turcas expulsi, idem Monasterium deserere coacti sunt. Anno vero 1689 profligatis et hinc expulsis Turcis, Aaugustissimus Leopoldus I. Rex Conventus et Ecclesiae rudera, cum adhaerente ipsis fundo, Patribus Ordinis S. Francisci clementissime contulit. Modernus Conventus cum Ecclesia ex conquisita fidelium eleemosyna ad praesentem statum perductus est. In hoc Conventu, tempore bellorum Rákóczyanorum a schismaticis in odium fidei très etiam nostri occisi sunt Patres, anno 1704. diebus 24. et 25. Mártii feriis ipsis solemnioribus Paschae ; quorum primus loci Praesidens P. Dominicus Horváth, gladiis impiorum occubuit. Hic enim in irruptione ad civitatem' arrepta manibus cruce, dum crudelitati illorum et primo impetui obviare ac ante Residentiae portam pro populo deprecari voluisset, nec se proficere videns recipit se pro salvatione ad refectorium, unde violenter extractum, foris in atrio ante scalas cellarii sine misericordia decollarunt. Secunda factus est hostia P. Ludovicus Cvetkovich concionator actualis, cui ex horto Conven­tus extracto primo amputatae sunt aures ambae, deinde manus ac tandem lethali vulnere inflicto, sublata est et ipsa vita. Hos duos tertius ad palmam secutus es : P. Joannes a Brodio, filius Provinciáé Bosnensis et parochus in Miholecz (Miholac?), qui iisdem schismaticis in huius civitatis porta occur­rens globo perforatus est et occisus ; quibus uno die tandem adauctus est quartus presbyter ecclesiasticus Anonymus et parochus in Beremend, qui salvationis causa Siklósinum ad nos profugiens eorundem impiorum gladiis occubuit, ac una cum antelatis in ecclesia nostra ante maiôrem SS. Trini­tatis aram sepultus. — Scholas element., industrialem et civilem catecheta providet ; servitia spiritualia et juvamen praestat DD. Parochis in Dioecesi V.-Ecclesiensi. Item administrai parocbiam oppidi Siklós cum 13 Filialibus : Gordisa, Haraszti, Kis- et Nagy Harsány, Maty, Nagy-falu, Old, Nagy­Tótfalu, Szt.-Márton, Tapolca, Gyiirüs, Sári-puszta, Vörös, animas catbolicas censentem 4570. Catechisat in scholis 409 scholares. SS. Confessiones 3010 poenitentium excepit. Posta, statio telegraph. et viae ferreae in loco.

Next

/
Thumbnails
Contents