SCHEMATISMUS 1909.
Conv. Szécsényierisis. Ad Transfiguratum Salvatorem. In Archi Dioecesi Strigoniensi, Comitatu Neogradiensi, Oppido Szécsény positus. Anno 1343. certo exstitit (Provinciale Ord. Fr. Min. Eubel). Quod extra omne dubium collocat rescriptum Pp. Joannis XXII. an. 1332 VII. Idus Mártii ad Thomam Wayvodam, ducem Transsylvaniae dátum, vi cuius conceditur illi facultas in terra sua Sechien, Strigon. Dioec. monasterium fratrum mendicantium fundandi. Anno 1452 a Franconio Dalmatiae Bano et Domino oppidi renovatur (Antiqu. Provae Marianae) et an. 1466. authoritate Pp. Pauli II. ad instantiam Comitis, Michaelis Ország, Regni Hungáriáé Palatini Fratribus Observantibus traditur. Postquam vero an. 1544 oppidum Szécsényiense cum Conventu in praedam venit Turcarum, Fratres eiecti sunt et primo 1610. iterum reducti. Occupato denuo an. 1662. per Turcas Szécsénio Conventus Vulcano traditus fere ad incitas redactus est. Fratres vero iterato exulare sunt coacti et tandem 1689 redierunt et annis fere novem eundem ut Residentiam incoluerunt, quam an 1697 titulo Conventus decorarunt (Urb. Fridr.) — Administrât parocb'iam localem cum animabus catfrolicis 3500. In schola elementari catéchisai 640 scholares, in schola repetentium 90, in industriali 76 tyrones. Adiutrices in spiritualibus praestat manus DD. Parochis Dioecesium Strigoniensis et Vaciensis. — Lapsu anni 7456 poenitentium excepit Confessiones. — Posta, statio telegr. et viae ferreae in loco. Sacerdotes : A. V. P. Conradus Grand, Lect. Phil, sexennal., Secretar. Prov. Guardianus, Admin. Paroch., Conc., Confess. ordinär. Soror. Charit, s. Vincent, a Paulo, Dir. III. Ord. S. P. N. Franc., Societ Ss. Cordis Jesu et Rosar. B. M. V., Spirit. Distr. V.-Adiacon. Szécsény et Historie. Domus. V. P. Demetrius Baranyay, Vicarius, Conc., Coop. Paroch., Catech. Schol, puellar., Exhort. Laicor., Discret, ac Poenit. V. P. Andreas Vujics, Conc. Emer. et Act., Discret, ac Poenit. V. P. Caesarius Mihályi, Lect. Conc. Em., Prof. Approb. et Em., Administr. ad Fontem Mátra-Verebély, Poenit. V. P. Felix Takács, Conc,, Coop. Paroch, Catech. Schol, pueror. et industr. Fratres Laici : Fr. Peregrinus Kovács, Tertiär., Sacrista, et Collect. S. Eleemos. Fr. Elzearius Vigh, Tertiär., Hortul., Cur, Ref. et Janitor. Fr. Stanislaus Réz, Tertiär, Cocus. Nr. 8.