SCHEMATISMUS 1909.
I. Conventus Budapestiensis. Ad. S. Stephanum Proto-Martyrem. In Archi-Dioecesi Strigoniensi, M. Civitate Budapest, (II. Nargit-körút 23.) situs. Saeculo 14° certo exstitit. Anno 1533 cum 14 sacerdotes et totidem clerici inhabitabant, prout ex monumeníis Mss. provinciáé Salvatorianae constat. Anno vero 1541 Buda per Turcas occupata, familia conventus dispersa est. Anno autem 1542 in capitulo Magnováradiensi iam decretum fuit: „Item ad praesens non praeficiatur guardianus Budensis, quousque Turci ibi erunt; sed páter custos et quardianus Pestiensis (Conventus ad S. Petrum) invigilent. Quod si Turci recesserint, statim duo fratres mittentur de Pest ad conventum Budensem . . . Ilii autem quatuor fratres qui nunc in domibus sororum tertii ordinis (sunt), maneant cum ipsis, praedicent et confessiones audiant" . . . (Acta Capitulor. Prov. SS. Salvatoris Mss.) Turcis autem ibidem considentibus etiam praedicti pauci fratres Buda penitus emigrasse supponuntur. Circa exitum saeculi 16-i Franciscani Provinciáé Bosnae Argentinae ex Slavonia Budám usque pervenientes, catholicos Budae et in vicinis pagis usque ad lacum „ Balatinum" fidei gratia diligenter visitabant et consolabantur. (Acta Bosnae 424.). Anno 1636. fidelium Budensium spirituálém curam habuit P Philippus a Kamengrad, qui 12 Febr. eiusdem anni scribit: „Modo autem Budae maneo . . . domum aedificavi, concionatorem haereticum et calvinorum ex ecclesia eieci, locum devotionis expurgavi, christianos gratia Dei satis multiplicavi." (Acta Bosnae pag. 424.) — Inter multos missionarios zelo fidei catholicae conservandae eminuerunt P. Martinus a Pozega an. 1653. et P. Bonaventura a Pozega an. J 058 Residentiae Budensis praesidentes (Ibid 484.) — Anno demum 1693 dementia Leopoldi I. concurrente etiam amplissimo magistratu Budensi et pia fidelium eleemosyna in Aquatica novus conventus exstructus est; ex quo tarnen, iussu Josephi II. sanctimonialibus Elisabethinis cesso, ad claustrum, olim Eremitarum S. Augustini conventum translati sunt cum iure parochiae localis iam anno 1722 dîctis PP. Augustianis collato. Pars aedificii praecipua hortum respiciens anno 1835 et sequentibus nostrorum cura et benefactorum ope erecta est. — Administrât parocbiam in II. Circulo Via Regia (sub Patronatu Fundi Religionarii 10000 catholicos numerantem. Cathechisat in scholis 1100 proies. Exceperunt ss. Confessiones 17,000 poenitentium. — Posta, statio telegr. et viae ferreae in loco. Sacerdotes : A. V. P. Ferdinandus Kaizer, Def. Prov., Guardianus, Conc., Admin. Paroch., Comiss. T. S., Visitât. A-Eppalis. Nonial. Elisabeth., Confess. Ord. Monial. de „Bono Pastore" et FFr.