SCHEMATISMUS 1909.

quandoquidem et Cserienses dicebantur a primo eorum monasterio in loco „Cheri", *) Comitatu Temesiensi aedificato, qui antiquissimus Conventus tempore incursionum Turcicarum a fratribus derelictus, ab hostibus funditus eversus soloque aequatus est ita, ut hodie vix ulla eius exstet memoria. — Quanta fuerit olim fratrum Cseriensium gratia apud Deum et homines, testantur Chronica Ordinis, quae inter alia de Conventu Cheriensi sequentia referunt: „Eo tempore omnipotentia Dei per fratres Observantes de Hungaria multa miracula operabatur, de quibus aliqua adhuc narrare decrevi, quoniam multi ex fratribus divina suavitate repleti erant, ut aliquando raptum patie­bantur, ita ut ipse imperátor et rex Sigismundus ad videndum Dei magnalia saepius ad Claustrum in Cheri fundatum accedebat et talia ibi patientes et diligenter comprobando auscultabat, et sic visis miraculis Dominica virtute factis, in singularem et eorum praerogativum exarsit amorem, ut ipsis et eorum desideriis apud Summum Pontificem paratum se promittendo offerebat, et sic eisdem omnia, sicut placitum erat, impetravit." (Chronicon Provinciáé Bosnae et Hungáriáé scriptum a P. Nicolao de Buziako 1533. Urbánus Friedrich p. 11). Erant hi pauperes Franciscani in magnatum curiis sapientes consiliarii, in castris ad pugnandum hortatores strenui, in Ecclesiis evangelicae veritatis praecones ferventissimi, populorum duces atque patres spirituales (inter multos puta S. Jacobum de Marchia, S. Joannem Capistranum). Quibus studiis adeo sanctae Sedis Romanae, regum nobiliumque emeruerunt favores, ut saeculo 14-o et 15-o ubique a populis tanquam angeli de coelo excepti, mo­nasteria, ecclesias obtinuerint, in magnum rei catholicae et humanioris vitae incrementum. Quod testantur non modo monumenta a summis viris édita, uti: Waddingo, Farlatio, Theinerio, sed et nostra aetate passim vigens in illis partibus, ubi tune fratres curam pastoralem gerebant, catholicae religionis professio. Tempore, quo Turcae in Hungaria dominatum tenuere, in partibus regni eis- et trans Tibiscanis soli ferme erant Franciscani, filii Provinciáé Salvatorianae, qui orthodoxae fidei conservandae invigilabant, curam, fidelium gerebant, consilia et operam in populi sortem meliorem reddendam confere­bant, nec pauci eorum ob intrepidam fidei professionem, testantibus fide dignis testimoniis, mortem oppetiere. In partibus regni austro-occidentalibus, duae olim Custodiae amplissimae Provinciáé S. Mariae, Quinque-ecclesiensis nempe et Zagrabiensis, anno 1661 decreto PP. Alexandri VII. a matre avulsae, in unam coaluerunt. Pro­vinciám sub nomine et patrocinio tS. Ladislai Regis, cuius almae Provinciáé Patres haud exigua mérita in fide catholica defendenda ac propaganda comportarunt in regionibus illis, quae a Turcis rnaxime opprimebantur, post­modum vero a schismaticis infestabantur, quorum furori et plures e Patribus succubuerunt. Altero dimidio saeculi 16-i Bosnenses quoque Franciscani, novo fidei ardore succensi denuo in Slavoniam et Hungáriám venientes, rem catholicam curare coeperunt: imo eos saeculo 17-o Budam usque excurisse ex monu­mentis intelligimus (Act. Bosnae 424). Demum cum 1687-0, expulso Turca, Hungaria et Slavonia pristinam nacta esset libertatem, fratres quoque Provinciáé Bosnae Argentinae, reeeptis in ordinem multis harum regionum indigenis Croatis, Hungaris et Qermanis, sensim numero aueti, apostolicos labores in cura animarum ultro continuare permissi sunt auetoritate s. Sedis et regum apostolicorum consensu. Quorum dein vigilanti sollicitudine sunt novae parochiae erectae et ecclesiae aedificatae prouti ex conscriptione anni 1733, quam P. Emericus Pavic in opere: Ramus Virid. Oliv. p. 178 et seqq. refert, patet et quidem: in Hungaria circa Budam et in Bácska, 27, in Slavonia autem 41. Praeter has eccelesias parochiales aderant eodem anno adhuc et 120 filiales cum suis formalibus capellis nec *) In viciniis hodierni oppidi Rékás. (Csánki. Történelmi földrajz a Hunyadiak korában 2. kötet 11. és 17. old.)

Next

/
Thumbnails
Contents