SCHEMATISMUS 1909.
observavi et usque ad extremum observabo spiritum. Nam et alias, cum prope Pragam per diétam essem, ubi mordentium canum labia, Rochizani scilicet et complicium meis scriptis ita contuderam, ut penitus iam mutescerent et ex hereticis catervatim singulis fere diebus hereses abiurarent : ecce R m i D n i S ct i Sancti Petri ad Vincula, me cito grádu ad diétam Ratisponensem advocant. Posthabitis omnibus parui libens. Tertio denique, cum a Polonia in Moraviam descendissem pro reductione dictorum hereticorum, ibique nonnihil proficerem. Dantur ecce mihi a R. D. Semensi littere, qui tune se legatum scribebat, ut ad dietam Franckfordiensem me conferam. Obsecutus sum illico, tot enim partes, tot provincias, tot linguarum généra lustravi, ut longitudine itinerum et laborum difficultate etiam saxa defecissent. Nullo tarnen unquam labore succubui pro augmento sancte fidei catholice et pro obedientia Sancte sedis apostolice conservanda. Hec itaque a me dicta sint, ut intelligat V r. R. D. me nihil avidius expetere, quia ut S. D. nro et R. legatis suis ad profectum Christiane religionis obsequar. Nec omittendum puto, quod cum in Francfordia essem, propria me ore prefatus R. D. Senensis sollicitavit, ut ad dietam in Nova civitate me transferrem. Quod et feci parens ad mandata. Veni tandem ad Pest, quo me vocarunt littere V. R. D. Hic autem quid iubeat, prestolor. Promptissimus iussa subibo. Recepi tamen a S. D. N. breve, ut nullo pacto a regno Hungarie et a circumstantibus infidelium partibus absque speciali mandato me absentem. Proinde eadem, qua applicui, die, reddite mihi sunt a R. D. V. littere, que ad susjitandum animum Mag c l d. Joannis de Hwnyad comitis Bistriciensis plurimum valebant. Possum hoc unum significare V. R. D., ipsum nulla indigere persuasione vel adhortatione. Nam cum ipse ore proprio pollicitus sit septem milia equitum armatorum, omnibus necessariis ornamentis munitorum et in dies magis confirmet, ac S m 0 D. N., invictissimo Romanorum imperátori, ser m o regi Aragonum, illustri duci Burgundié, aliisque dominis scripserit se cum decem milibus paratum, quandocumque sit opus, ad obviandum perfidissimo hosti Christi, non dubitet V. R. D. ipsum ullo pacto a premisso deficere, nam in armis continue accinctus est. Sed vereor, ne tanta procrastinatio periculum Christianis pariat. Spondent enim ceteri ad futurum mensem Julium se expeditos fore. Theucri non dormiunt. Nam fere quotidie invadunt partes inferiores et depopulantur satis miserabiliter, fortificanturque adeo, ut fertur, ut nobis maxime sit timendum etiam ante resurrectionem domini. Quamobrem maturiori obstaculo peropus est ad resistendum sevienti hosti, qui nullas, nisi sanguine fuso gaudet habere vias, presertim contra Christianos, quos perdere obsequium se putat prestare Deo. Quare quid agendum sit, iudicet R. D. V. quam Christus Jesus longissimo evo tueri dignetur ad defensionem sue Sancte fidei. Ex loco nostro de Pest III 3 Februarii 1456. E. V. R. D. inutilis servulus : licet fidelis orator. (19. febr. alatt közli a Cap. Trium. 526. 1.)