SCHEMATISMUS 1906.
DE ÎNITIIS ET PROORESSU ORDINIS FRATRUM MINORUM. 1 Seraphicus Pater S. Franciscus an. 1182 Assisii in Umbria natus est. Juvenis patrimonio se abdicavit summaeque paupertatis studiosissimus Italiam evangelium annuntians peragravit. Postquam Ecclesiam S. Mariae Angelorum de Portiuncula, quam a Benedictinis dono accepit, restauravit, an. 1209 Fratrum Minorum Ordinem condidit, quem Innocentius III. an. 1210 vivae vocis oraculo, Honorius vero III. Bulla „ Solet annuere" tertio Kalendae Decembris an. 1223 approbarunt. Cum S. Franciscus eiusque sectatores magna per Italiam, Hispániám, Franciam, Germaniam, imo Palaestinam, Syriam et Aegyptum fidei cliristianae causa suscepissent itinera : factum est, ut inox ultra quinque hominum millia novam sequerentur regulám, cuius punctum principale ërat : paupertas altissima, quae scilicet excluderet omnium rerum temporalium proprietatem non tantum a fratribus in particulari (quod omnibus religiosis ordinibus conipetit), sed etiam in communi. Franciscus, qui modo mirabili an. 1224 in Alverniae monte sacris Christi stigmatibus insignitus est, an. 1226 mortem obiit et a Gregorio IX. anno 1228 in Sanctorum receptus est numerum. In prima periodo Ordo Minoriticus mox late se extendebat et ubique terrarum per exactam s. regulae observantiam floruit. Saeculo secundo Ordinis primaevus splendor nonniliil obscuratus fuit et in sua disciplina aliquam iacturam passus est, maxime in ordine ad rigidam s. paupertatis observantiam, divi Francisci haereditatem ; ast iam facta sunt initia diversarum reformationum, quibus tamen omnibus palmam praeripuit : Ob&eryantia reguláris, cuius praesertim V. Joannes de Vallibus et V. Paulutius de Trincis 1368 initia dederunt. Asseclae huius reformationis — communiter Fratres de Observantia appellati — suo exemplo plurimos ad regulärem observantiam inflammarunt et brevi in magnum sodalitium excreverunt ita, ut praeter Vicarios Provinciales, quibus immediate suberant, pro sui proprio regimine obtinuerint Yicarium Generalem; primo quidem ex Decreto Concilii Constantiensis an. 1415 pro Gallia; deinde alium etiam pro Italia et Cismontanis partibus de mandato Eugénii IV., qui denique anno 1446 gravi édita constitutione, eis Schemat. Prov. S, Bernardini ia Austria 190í.