SCHEMATISMUS 1906.
Data Confraternitatis Spirituális, In Ordine Franciscano pervetusta est consuetudo : Benefactores, qui modo aliquo, indubia dedere suae erga Ordinem Minorum aestimationis, charitatis ac benevolentiae signa, in coetum Confratram adnumerare. Eximii enim hujus Confratrum coetus meminit j am ipse Andreas IL rex Hungarorum, qui ante suum e Jerosolymis, tempore expeditionum cruciatarum discessum. laudator exstitit Ord. Hospitalitatis ; in eorumque Ordinem volens suscipi, sic effabatur: „Nos hujus s. congregationis gratis benevolentiis non tantum semet commendamus, sed inter illos quoque connumerari anhelamus; fine eo, ut cum illis fraterne uniti, cunctarum orationum, bonorumque spiritualium participes fiamus." Nimiam praelaudatae consuetudiniä vetustatem luce clarius testatur porro, singulare illud diploma, quod S. Joannes a Cap. Ord. Min. Yic. Generalis in partibus cismontanis, pro Ladislao ChitJinand, nobili quodam viro ex iraverat, cujus tenor originális est, ut sequi tur : Y. H. S Egregio militi Ladislao de Cbithnand Ordinis Seraphici Patris No stri Francisci benefactori devotissimo, fráter Johannes de Capistrano eiusdem ordinis minimus et indignus, ac Rmi P. G. in omnibus partibus cismontanis quoad fratres de obsprvantia nuneupatos Immeritus vicarius generalis. Cum. orationum suffragio salutari omnium incrementa virtutum. Quam vis ex caritatis debito omnibus teneamur; illis tarnen longe amplius obiigamur, quorum dileccionem certis beneficiorum indieiis frequencius experimur. Proinde vestre devocionis sinceritatem attendenteg, quam ad nostrum et praefati p. n. Francisci geritis ordinem veluti clara experientia cognovi, dignum putavi et divine aeeeptabile voluntati et *) ab ipso ordine prerogativam senciatis spiritualium graciarum. Verum *) Forsitcin : ut.