SCHEMATISMUS 1906.
X. Residentia Mária-Gyűdensis. Ad B. M. V. Visitantem. In Dioecesi Quinque-Ecclesiensi, Comitatu Baranyaensi, Oppido Gyííd sita. Anno circiter 1147 initium sumpsit locus gratiosus, eratque olim exigua capella ; rex vero Geisa ecclesiam construi fecit, quae primitus Patribus Ord. S. Bendicti, subseque vero Patribus Ord. S. Franci&ci tradita est. Usque annum 1543 floruit, quo occupata fuit ecclesia a Turcis, successu temporis Graecis non unitis tradita, tandem per belveticae confessionia asseclas obtenta et tenta usque ad annum 1689/Eodem anno (prout uberius patet ex inquisitione a. 1857 iuridice facta) frequentea et miri nedum a Catbolicis verum etiam ab Acatholieis cernebantur ex ipsis antiquis ruderibus splendorea et apparitiones, quibus permotus commandans Szigetvariensis Vécsey, ecclesiam ruina tam Calvinistis via facti erripuit et Patribus Francicanis tradidit. Ut autem corda fidelium in cultu B. M. Y. accenderentur, P. Tbomas Kraljevics praesidens Siklosiensis anno 1698. a Conventu Caproncensi aliquam antiquam statuam B. M. Y. expetiit et eam hac in antiqua ecclesia venerationi exposuit. Quo facto in dies concursus fidelium accrescebat, cum etiam plures Semper ac plures gratias suis il necessitatibus hic obtinerent. Tempore bellorum Rakoczjanorum anno 170í, ne ad manus impiorum deveniret statua B. M V. per dominum praefectum BenuamdeductaestEssekinum ad PP. Franciscanos, qui eam in ecclesia sua veneratoni exposuerunt. Dum vero cessante bello statua repeteretur. denegata et retenta est. Pia haec disceptatio ad curiam Romanam devolvebatur, ubi Sacra Congregatio decidit. ut statua Essokini permaneret, timenda enim foret seditio inter populum, si inde asportaretur. — Loco statuae prioris venerationi exposita est moderna, origináli similis j ara anno 1702 a domino episcopo Quinqueecclesiensi, Mathia Radonay procurata et ecclesiae Gyűdensi donata. P. Antonius Fabsich gvardianus Siklósiensis antiquum sanctuarium ampliari et elevari curavit anno 1729. Eodem anno aedificium pro religiosorum habitaculis inchoatum est et titulum Residentiae accepit. Sub gvardianatu praenominati P. Antónii Fabsich anno 1742. primus lapis positus est pro ecclesia nunc existente. Praecipuus benefactor exstruendae ecclesiae fuit Carolus de BatthyanCampi Marschallus et Croatiae Banus („Actus Siklosienses" Scripsit P. Iimocenliua Czerpána. 1778.) Instrumenta collationalia quoad hune sacrum locum Patribus Ord. S. Fransisci die 8 Dec. a. 1736. ab Illma Patróna Eleonora, vidua de Batthyány nata Comitissa de Stratmana extradata ab Illmo D Garolo Batthyány Croatiae Bano die 26. Febr. 1746. ratihabita sunt. (Acta Franciscanorum de Gyűd Orsz Levéltár.) Residentia haec iam die 15. April 1746. benigno Deere o Regio confirmata. (Liber Regius XL. p. 2S2— 296. Orsz. Levéltár.) Ad thaumaturgicam statuam B. M, V, copiosissimus populus erga Matrem Gratiarum devotus quotannis confluere consuevit. Ab anno 1846 administrât parochiam habentem animas in matre et quindecim filialibus : Csehi, Ľráva-Palkonya, DrávaSzabolcs, Harkány. Ipacsfa, Kovácshida, Szerdahely, Terehegy, Ľázsony , Páli,