SCHEMATISMUS 1906.

II. Conventus Quiiique-Ecelesiensis. Ad 8. Francise um Sťigmaťisatum. In Dioecesi Quinque-Ecclesiensi, Comitatu Barany aensi, L. R. Civitate Pécs situs. Jam 1301. ab inclyta Farailia Körödiana pro Fratribus Ordinis Mi­norum fundatus, anno vero 1543. diritate Turcica Conventum cum floren­tissima Civitale depopulante a Fratribus amissus; donec tandem 1686 glorio­sis Leopoldi 1. armis, civitate jugo Ottomanieo soluta, Fratres eo regressi, piistinum locum jure postliminii expostulantes, e liberalitate Excel], D. Friderici a Düngen Generalis ac Commandantis obtinuerunt, ubi successu teiiiporis sibi Conventum et Ecclesiam erexerunt. Ast anno 1703 exorto beilo Rakocziano haec quoque civitas Quinque-Ecclesiensis occupata est. Anno' subsequenti 170£. die 27. Mártii tractu hujus confusionis ab invidis schis­maticorum armis, in hoc Conventu sequentes très occubuere ex nostris : Pater videlicet Paulus Fabianchich, qua Vicarius loci. Hic sub pallio monstrantiam cum uno calice et patena gerens absconditam ac in sua cella, cuiusdam parochi Cbristophori Kompár confessionem excipiens, ad cor directe ex sclopo traiectus ; confessi autem parochi caput, extra cellam eiusdem, in duas partes divisum est. Die 31. Mártii secundus occubuit ex nostris : Fr. Joachimus laicus conversus et olim Hieroaolyma reversus, qui prope septuagenarius anie aram maiorem orans et animam suam Deo commendans, ictu globi valido prostratus, interiit. Hac eadem die: fr. Paulus Mészár, laicus etjam conver­sus, ante fores Ecc'.esiae decollatus est a schismaticis. Ecclesiam hujus Conventua etiam Turcae pro sua habebant Moschea, plumbo totaliter tectam, una cum turri turcica cuspidate et altissima, sed per nostros eversa. Clerum Religiosum juniorem novitiatu intertenet, estque ad eervitia apiritualia et juvamen DD. Parochis in Dioecesi Y.-Ecclesiensi. — Scholam elementarem cum 116 prolibus in filiali catechizat, item xenodochium civicum et militare providet. Administrât quoque parochiam auburbii Szigetani (Pécs Sziget kül­város) cum filialibus: Arpád. Kis-Hajmás etc., cum animabus catholicis 11.608 Confessiones excepit 28.234 poenitentium. Posta, statio telegraphica, item viae terreae in loco. Sacerdotes : A. R. P. Sigisiiiundus Eger, Conc., et Lector Philos. Emer,. Quinto E x-Def^ Prov., Ex-Min. Pr m.. Quinta Art, flnstns , I rav . . Reíu?ľJubír .. Quarűianus . ArlT nÍTiii4ľ. P^^r-.li. Confess. Ord. FFr. Miseric., Bibliothecar. et Histor. Domus, Discr, Conv. Szigetvár. A. Y. P. Augustinus Szemicy, Apt, Def, Prov.. Conc., jMagist , CWW Novit, i or.. Exil ort. Laicor.. P. im'tnr TI T. Oi'd, S. X. Francisci, piscre t. ac Poenit.

Next

/
Thumbnails
Contents