SCHEMATISMUS 1906.
arctiores limites redacta est, numerabatque usque ad annum 1900-iim 2 2 domicilia per Austriam, Hungáriám et Slavoniam diffusa. Novissime vero p. m. Leo Pp. XIII. insigni erga Ordinem Seraphi cum pietate ductus, vigore Bullae „Felicitate quadam. " Die 4. Oct. 1A97 emanatae Ordinem temporis decursu in familias Observantium, Reformatorum, Discalceatorum et Recollectorum divisum ad unitatem perfectam reduxit sub nomine „ Frat rum Minor u m. " Tandem vero supremum Ordinis guberniuiu potestate ši b i per Bullám supra citatam concessa, prout in aliis orbis partibus, in patria quoque nostra novos Provinciis limites circumscripsit, ita quidem, ut e quinque Provinc iis intra limites Hungáriáé existeritibus _tres duntaxat Provinciáé constitutae fuerint, Mariana videlicet, Capistrana et S. Stephan i in Transsylvania. Provincia nostra tutelae S. Joanuis a Capistrano concredita est ob insignia huius San cti in pátriám liimgaricam mérita, et praeter sex Conventus antiquae Provinciáé Capistranae numerát ^T7_domos, quae ad provinciám Ss. Salvatoris pertinebant, nempe : Bártfa, Sebes, Eperjes, Sztropkó, Rozsnyó, Fülek, Nagy-Szécsény, Agria, Gyöngyös, Jászberény, Szolnok, Kecskemét, Szeged, Szabadka, Kaplyon, Y rácz, Nagy-Szőllős ; dein très Conventus, nimirum Quinque-Ecclesiensem, Siklósiensem, Szigetváriensem et Residentiam Maria-Gyűd e Provincia s. Ladislai, et tandem a Provincia Mariana accepit Conventum Simontornyensem. Igitur iío\ ra Provincia Capistrana numerát inpraesentiarum 28 domicilia per Regnum Hungáriáé dispersa. Per ímntationem istam foecundissimae o lim matris Provinciáé líosnae-Argentinae filia e, Provinciáé videlicet Salvatoriana et (Japisfŕana post multa Kistra in unam Provinciám sunt adunatae. Quamvis autem Provinciáé in Hungaria ita coniunctae postre]iiis his annis quoad individuorum numerum, pluribus e Patri bus propter Constitutionum Ordinis Generalium introductam observantiam saecularizationis indultum petentibus et consecutis attenuatae fuerint, tarnen divinae Providentiae, quae per tot saecula inter adversas vicissitudines Ordinem Seraphicum conservaverat, nunc quoque tribuendum, quod Ordo restauratus et fidelium favore prosequatur, et nova in dies incrementa capere conspiciatur, indeque spem alere pronum est, fore, ut Ordo Fratrum Minorum vestigia Maiorum premendo, novo per patriae oras resplendeat fulgore. Faxit Deus ! Quia vero maior pars Provinciáé nostrae e Provincia fertilissima Bosnae ortum ducit eosdemque Yicarios et Ministros Provinciales etiam ex Hungaris habuerat, quia porro quattuor Conventus Provinciáé quondam s. Ladislai novae Capistranae uniti sunt, non incongrue ponuntur sequentes sériés Vicariorum et Ministrorum Provincia] i um, et quidem :